Jump to content

Cicer arietinum

E Vicipaedia
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
Cultivarietates Bengala (laeva) et Europaea (dextra)

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Genus : Cicer 
Species : C. arietinum 
Cicer arietinum 
L.  
Cicer arietinum noir

Cicer arietinum, sermone Latino classico cicer, est legumen familiae Fabacearum. Inter fruges conditrices neolithicas enumeratur in illa regione quae appellatur Luna Fertilis cultas. Cicer ad culturam humanam conversum est ut videtur e specie "Cicer reticulatum" quae in Turcia meridio-orientali sponte crescit. In hac regione grana aut C. arietini aut C. reticulati iam millennio VIII a.C.n. collecta e vestigiis Çayönü, Nevali Çori, Asikli Höyük in Turcia, Tell Abu Hureyra in Syria septentrionali repertis constat. Grana C. arietini millennio VII exeunte culta et collecta sunt apud Iericho, 'Ain Ghazal, Ramad iuxta Damascum. Eadem species in Graecia apud Dimini ab anno circiter 3500 a.C.n., in India ab anno circiter 2250 a.C.n. culta est.

Bibliographia

Fontes antiquiores
  • 1330 : Hu Si-hui, Propria ad mensam Imperatoris principia (Paul D. Buell, Eugene N. Anderson, edd. et interprr., A Soup for the Qan: Chinese dietary medicine of the Mongol era as seen in Hu Szu-hui's Yin-shan cheng-yao [Londinii: Kegan Paul, 2000] p. 517 et alibi)
  • 1753 : Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 738 (Latine)
Recentiora
Praecepta culinaria
  • 1300/1309 : Liber de coquina ubi diversitates ciborum docentur I.21-27 (Marianne Mulon, "Deux traités inédits d'art culinaire médiéval" in Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux Historiques et Scientifiques [1968 (1971)] vol. 1 pp. 369-435) Textus ("Cicera")
  • 1377/1400 : Forme of cury no. 73 (Constance B. Hieatt, Sharon Butler, edd., Curye on Inglysch [Londinii: Oxford University Press, 1985] pp. 93-145) ("chyches")

Nexus externi

Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database
Vide "Cicer arietinum" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cicer arietinum spectant.