Protagoras
Protagoras (Graece Πρωταγόρας) fuit sophista Graecus, qui saeculo V a.C.n. floruit (fortasse natus inter 490 et 480, mortuus inter 420 et 410 a.C.n.[1]). Praesertim notus est tribus doctrinis: (1) hominem omnium rerum mensuram esse; (2) argumentum infirmius speciem firmioris habere posse; (3) utrum di sint an non, diiudicari non posse.
De vita
Protagoras quando natus quando mortuus sit, incertum est, sed plurimi in ea opinione sunt, eum circiter annum 490um natum esse Abderis in oppido Thracico. Ubi mortuus sit, non coniectare quidem audemus, sed fere anno 420 diem obiisse creditur.
De infantia Protagorae multae famae sunt. Alii dicunt Maeandrium, patrem eius, hospitio accepisse Xerxem, regem Persarum, et Protagoram ob hospitalitatem Maeandrii a magis educatum esse. Alii[2] autem affirmant illum adulescentem victus quaerendi gratia baiulum vecturas onerum corpore suo factitavisse. Quodam die ligna ratione quadam geometrica composita ferens tanta facilitate incedebat, ut Democritus, civitatis eiusdem civis, sollertiam admiratus vellet illum discipulum suum fieri. Sed in praesentia hoc haud verisimile putatur. Novi enim studiosi hunc discipulum illius fuisse dicunt, potius quam contra.
Annos fere quadraginta successibus plenos magna pecunia accepta[3] erudivit homines omnium generum civitates resque publicas perlustrans[4]. Athenis in urbe democratica saepe versabatur et denique amicus et consiliarius Pericli factus est. Pericles etiam ei mandavit, ut Thuriis, novae coloniae in Italia Meridiana conditae, legem constitueret. De ultimis vitae annis nihil satis certi cognovimus. Sunt qui dicant eum impietatis accusatum esse Athenis, alii autem auctores adfirmant eum ad Siciliam fugientem mortuum esse.
De doctrina
Protagoras ille Abderita, qui primus sapientiam communicando quaestum sibi fecit, ab aliis sophistis eo differebat quod physicam sive philosophiam naturalem omnino neglegebat. Dicebat enim se talibus tantum rebus — sicut virtuti animis instillandae — operam dare velle, quae sibi in quaestu essent. Quae litteris mandavit multa et varia fuerunt et quidem eius generis ut mentes complurium hominum adlicerent. De veritate (Ἀλήθεια)[5] librum contra Eleaticos scripsit quaestiones metaphysicas et epistemologicas tractantem. Quem librum Plato pro sua parte commentatus est praesertim in Theaeteto dialogo, in quo de scientia disputat.
Protagoras etiam De dis (Περὶ θεῶν) et De origine constitutionis (Περὶ τῆς ἐν ἀρχῇ καταστάσεως) libros composuit. In argumentis proponendis videtur saepe usus esse antilogiis, id est contrariis, quorum uno thesin quandam probat, altero redarguit. Quibus antilogiis factum esse videtur, ut nonnulli adsectatores ad relativismum et scepticismum propenderent, ut in libello Argumenta gemina (Δισσοὶ λόγοι) ab ignoto auctore scripto apparet.
Ex operibus Protagorae paucissima tantum fragmenta restant. Quae de doctrina Protagorea cognovimus, ex sermonibus Platonis — praesertim ex Protagora et Theaeteto — nec non ex Aristotelis[6] et Sexti Empirici adnotationibus excerpta et conlecta sunt, nec sine addito salis grano adprobanda, nam suas quisque opiniones defendere et propagare videtur.
Homo mensura
Prima sententia libri quem de veritate scripsit haec est:
- Πάντων χρημάτων μέτρον ἐστὶν ἄνθρωπος: τῶν μὲν ὄντων ὡς ἔστιν, τῶν δὲ οὐκ ὄντων ὡς οὐκ ἔστιν.
- 'Homo est mensura omnium rerum: entium ut sint, non entium ut non sint.'[7]
Quae sententia homo mensura nominatur. Plato in Theaeteto ac nonnullis aliis sermonibus severe et diserte contra dicit opinionibus epistemologicis, quarum auctorem Protagoram esse credit. Doctrinam Protagorae cum Heracliti decretis relativisticis ita confudit, ut ea quae a Protagora dicta sunt vix possint secerni ab iis quae a Platone ipso excogitata sunt.
Apparet doctrinam Protagoream aliquo modo ad relativismum epistemologicum pertinere: quoniam omnes qualitates, quas in mundo percipimus et exstitisse cogitamus, in nobis ipsis positae sunt, necesse est veritatem obiectivam nos fugere; quae cum ita sint, nihil est, cum quo veritas comparari possit. Homo mensura multis videtur prima adumbratio relativismi radicalis aut subiectivismi epistemologici fuisse, sed nihil vero est, cur Protagoram tam severe iudicemus. Necesse est enim rerum temporumque contextum respicere, quo adductus doctrinam suam excogitavit. Constat unitatem immobilitatemque absolutam a Parmenide positam esse condicionem, sine qua "ens" sive veritas non possit mente concipi. Itaque necesse est mundum sensibilem, cum mutabilis sit variisque vicissitudinibus coruscet, re vera non exstare et quidem talem esse qui intellegi non possit. Apparet igitur Protagoram cum doctrina sua voluisse decreta Parmenidea compensare. Itaque immobilitatem rerum cognitarum repudiat negatque cogitationem a mundo sensibili distare chasmate inexsuperabili. Ex hoc ullo modo neque aequalis omnium humanarum opinionum veritas nec temeritas percipiendi consequitur, nec quidem sermonis, scientiae, sapientiae ad mundum pertinentium impossibilitas, quamquam nonnulli adsectatores eius hoc modo cogitasse videntur. Ita enim cogitavit: quamquam nulla est via certa, quae ad veritatem obiectivam eiusque scientiam ducat, tamen errant qui mundum dicant sine ordine fluctuari. Cognitio rerum in experientia nostra singulari esse videtur. Sapientia autem est facultas, qua singulorum hominum varias quidem sed haudquaquam temerarias experientias interpretari, disponere, inter se comparare possumus.
Protagoras agnosticus
Etiam liber quem de deis (περὶ θεῶν) scripsit deperditus est praeter primam sententiam:
- Περὶ μὲν θεῶν οὐκ ἔχω εἰδέναι οὔθ' ὡς εἰσίν, οὔθ' ὡς οὐκ εἰσίν· πολλὰ γὰρ τὰ κωλύοντα εἰδέναι, ἥ τ' ἀδηλότης καὶ βραχὺς ὢν ὁ βίος τοῦ ἀνθρώπου.
- 'De deis nihil habeo quod sciam, si sint an non sint, nam multa sunt sciendi impedimenta: et obscuritas rei et quod vita hominis brevis est.'[8]
Qua sententia multi putant agnosticismum patefieri, nam non videtur Protagoras deorum exsistentiam negare sed potius scientiam. Quod iudicium vix nimia audacia inter aequales eminebat, namque erant sophistae, sicut Prodicus et Critias, qui ratione naturalistica originem opinionum ad deos pertinentium explanare temptabant. Nec videntur huiusmodi quaestiones alienae a Protagora quidem fuisse, namque in "oratione magna"[9] dicit (ut vult Plato) homines, simulatque animi indole praediti erant, in primis aras et statuas deorum aedificasse. Videtur igitur putare cultum deorum prius ortum esse quam linguam et civitatem. Itaque Protagoras, quamquam nihil certi de deis cognosci posse putabat, tamen pietatem, cum civitati valde prosit, magnam esse virtutem arbitratus nolebat deorum cultus repudiare aut nihili facere.
Philosophia moralis
Si fidem facere possumus opinionibus quas Plato in "oratione magna" Protagoram finxit dicentem[10] — nam ipsissima verba ad nos non defluxerunt — videmus ea quae de philosophia morali sensit magni momenti esse et graves excitare quaestiones. Hic enim duas ferme res defendit: primo, democratiam Atheniensium, quippe quae, quod indoles nemini desit, omnibus civibus aequale suffragium impartiatur; secundo, institutionem sophistarum, quippe quae homines sibi quaestum prosperitatemque paraturos arte politica erudiat.
"Oratio magna" munus et ingenium institutorum moralium inlustrat: omnibus hominibus nativum inesse sensum moralem, id est indolem verum a falso distinguendi; attamen indolem per se non suppetere sed per institutionem moralem excolendam esse ad tantam sollertiam civilem, qua de rebus politicis suffragia ferri possit. At constat homines sollertia civili inter se differre, partim quod non eodem ingenio sunt, partim quod dissimiliter docti sunt. Etsi nemini sollertia desit, tamen aliis sollertior est qui opiniones suas morales penitus insitas noverit. Protagoras se ad sollertias inter homines aequandas profitebatur adiutorem. Adfirmavit etiam vitam civilem in amicitiis positam humani generis propriam et quidem sui finem esse. Homines igitur virtute morali (et in virtutem moralem) erudivit, quod eos ad vivendum secundum naturalem propensionem adiuvare vellet.
Ex homine mensura consequi videtur etiam relativismus ethicus: a Protagora, etsi virtutem moralem permagni faceret servandae civitatis causa, nullas propositas esse rationes generales, quae proprias morum traditiones substantia superarent. Itaque iustitia et principia moralia in solis legibus et conventionibus observandis positae esse videntur. Cuilibet civitati, ut sustineatur, opus esse legibus aut coniunctim agendi consuetudinibus, sed quales sint nihil interesse. Haec si essent consilia moralia a Protagora data, ne crudelissima quidem facta, dummodo a civibus adprobata sint nec civitati noceant, reprehendere videtur. At constat Protagoram relativismum moralem non adprobavisse. Si probasset, poenam ulciscendi causa datam non improbasset. Sed re vera putavit solam probabilem puniendi rationem in scelerum impeditione consistere.
Notae
- ↑ Plato, Meno 491d-e dicebat Protagoram circiter septuaginta annos vixisse et quadraginta annos sophisticam professum esse.
- ↑ Gell. Noct.Att. 5.3.
- ↑ Plato, Cratylus 391c. Theaetetus 161d-e
- ↑ Plato, Politia 600c-d.
- ↑ Plato, Cratylus 391c: τὴν μὲν Ἀλήθειαν τὴν Πρωταγόρου...
- ↑ Ars Rhetorica II.24.9 (1402a).
- ↑ DK 80B1 (= Sext.Emp. Adv. math. 7.60). Apud Platonem (Theaet. 152a, cf. 161c et Cratylus 385e-386a) eadem sententia oratione obliqua exarata reperitur.
- ↑ DK 80B2 (= Diog.Laert. Vit.phil. 9.51). Eusebius, Praeparatio evangelica XIV.3.7. Cf Plato, Theaetetus 162d-e.
- ↑ Plato, Protagoras 322ab.
- ↑ Plato, Protagoras 320c-328d. Sed fieri potest, ut Cicero has opiniones ex Protagorae libro originem civitatis tractanti sumpserit. Utique ea quae dicit consentanea esse videntur cum omnium fere sophistarum opinionibus.
Plura legere si cupis
- Daniel Babut, "Platon et Protagoras : l'« apologie » du sophiste dans le Théétète et son rôle dans le dialogue" in Parerga. Choix d'articles de Daniel Babut (1974-1994), 1994: 197-234
- Sergio Barrionuevo, "Protágoras: impostura e impiedad en la democracia ateniense (Éupolis, fr. 157 K-A)", Dialogues d'histoire ancienne, 2017: 67-95
- Aldo Brancacci, "La Pensée politique de Protagoras", Revue de Philosophie Ancienne, 2012: 59-85
- Michele Corradi, "L’aporie de Protagoras sur les dieux. Le Peri theon et sa tradition", Philosophie antique, 2018: 71-103
- "Protagoras dans son contexte. L’homme mesure et la tradition archaïque de l’incipit" in Tekhnai/artes, 2007: 185-203
- Dietz (Karl-Martin). Protagoras von Abdera, Bonnae, 1976 Recensio critica
- Adam Drozdek, "Protagoras and Instrumentality of Religion", L'Antiquité Classique, 2005: 41-50
- Joannes Frei, Quaestiones Protagoreae, Bonnae, 1845
- Michael Gagarin, "Protagoras et l'art de la parole", Philosophie antique, 2008: 23-32
- Dominique Lenfant, "Protagoras et son procès d’impiété : peut-on soutenir une thèse et son contraire ?", Ktèma, 2002: 135-154
- Domingo Plácido Suarez, "La politeia de Socrate et celle de Protagoras" in Antiquité et citoyenneté. Actes du colloque international de Besançon (3-5 novembre 1999), 2002: 197-204
- Protagoras of Abdera : the man, his measure (curantibus Johannes M. van Ophuijsen, Marlein van Raalte, Peter Stork), Lugduni Batavorum, 2013
- B. Wiśniewski, "Protagoras et Héraclite", Revue belge de Philologie et d'Histoire, 1953: 490-499
Milesii : Thales Milesius · Anaximander · Anaximenes
Pythagorei : Pythagoras · Alcmaeon · Philolaüs · Archytas · Timaeus Locrus
Ephesius : Heraclitus — Eleatae : Xenophanes · Parmenides · Zeno Eleates · Melissus
Pluralistae : Anaxagoras · Empedocles — Atomistae : Leucippus · Democritus
Sophistae : Protagoras · Prodicus · Gorgias · Hippias · Critias · Antiphon
Vide etiam : Septem sapientium convivium · Die Fragmente der Vorsokratiker