Jump to content

Christina Schröder

E Vicipaedia
Wikidata Christina Schröder
Res apud Vicidata repertae:
Christina Schröder: imago
Christina Schröder: imago
Christina Schröder: subscriptio
Christina Schröder: subscriptio
Nativitas: 3 Augusti 1977; Aquae Mattiacae
Patria: Germania
Nomen nativum: Kristina Köhler

Familia

Coniunx: Ole Schröder
Christina Schröder anno 2007

Christina (vulgo: Kristina) Schröder (nata Christina Köhler 3 Augusti 1977 Aquis Mattiacis) femina rebus publicis versata Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Postquam anno 1997 testimonium maturitatis Aquis Mattiacis adepta est, Köhler Moguntiaci sociologiae, historiae, philosophiae, rebus politicis studebat. Anno 2002 diploma sociologiae accepit. Annis 1997 - 2002 adlata legatae senatus terrae Hassiae et adiutrix scientiae in universitate Moguntiaci fuit. Anno 2009 doctor promota est.

12 Februarii 2010 Ole Schröder, secretario statali in Administerio Foederali Rerum Internarum nupsit. Mense Ianuario 2011 nuntiatum est, Schröder infantem expectare, administra prima Germaniae officio fungens. Itaque pro tempore secretarius statalis atque Annetta Schavan Administra Foederalis Eruditionis et Scientiae in vicem Christinae Schröder administerium administrabant. Mense Iunio 2011 primam filiam peperit. Mense Decembri 2013 nuntiatum est Christinam Schröder iterum gravidam esse[1].

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Köhler ab anno 1991 sodalis Unionis Iuvenilis et ab anno 1994 etiam CDU est. Ab anno 2002 legata Dietae Foederalis Germaniae est et 27 Novembris 2009 inopinans Administer Foederalis Feminarum et Iuventutis nominata est. Die 22 Septembris 2013 iterum legata ad parlamentum Germaniae electa est, sed pronuntiavit se noniam administra futuram esse[2]. Manuela Schwesig administra ei die 17 Decembris 2013 successit. Anno 2017 noniam candidata dietae Foederalis fuit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Christina Schröder spectant.
Consilium Ministrorum Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)

Angela Merkel (CDU) | Guido Westerwelle (FDP) | Thomas de Maizière (CDU) | Volfgangus Schäuble (CDU) | Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) | Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) | Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) | Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) | Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) | Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) | Ursula de Leyen (CDU) | Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) | Philippus Rösler (FDP) | Petrus Ramsauer (CSU) | Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) | Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) | Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) | Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) | Theodericus Niebel (FDP) | Ronaldus Pofalla (CDU)