Jump to content

Hobbitus

E Vicipaedia
(Redirectum de Hobbit (gens ficticia))
Vide etiam paginam fere homonymam: Hobbitus Ille.
Hobbitus in ludo Domini Anulorum.

Hobbitus[1] (Anglice: Hobbit) vel in Lingua Commune Medianus (Anglice: Halfling) est genus hominis in libris ab Iohanne Ronaldi Reuel Tolkien scriptis, quamquam Hobbiti in libris se habent genus discretum ab hominibus. Sic in prologo libri The Lord of the Rings explanatur: "Clarum est Hobbitos esse propinquos nobis, sed quod sit ea propinquitas non iam inveniri potest."

Hobbiti specie similes sunt faunorum aut satyrorum mythologiae classicae. Statura exigui sunt cum pedibus hirsutis, qui nunquam calceantur, crinibus crispis, et auribus aliquantulo aculeis.

Hobbit est nomen in Linguae Communis, pro qua in librorum Lingua Anglica adhibetur; Latine Hobbitus dicimus. Nomen in Lingua Communi vera est Kuduk. Nomen Hobbit/Kuduk deducitur de nomine Hobbitorum Rohirrica: Holbytla (Lingua Anglica Antiqua) / Kûd-dûkan (Lingua Rohirrica 'vera'), 'cavernicola'. Nomen Hobbitorum Sindarine est Periannath 'populus Hobbitorum' (sing. Perian, pl. Periain).

Locus pelliculae pellicularum Dominus Anulorum: cavernae hobbitum in Suzate.

Divisio Hobbitorum

[recensere | fontem recensere]

In Prologo — De Hobbitis Tolkien tribus in generibus dividuam esse gentem Hobbitorum statuit:

  • Villopedes (Harfoots): Genus maximum Hobbitorum, Villopedes curtissimi et gracillimi ex omnibus erant; lanigeri praeterea erant etenim hairfoot fere 'pes villosus' significat. Manus pedesque parvos habebant sed non barbam neque calceos sumere solebant; malebant locos montanos et cavernas incolere. Erant bona commercia et amicitia inter Villopedes Nanosque.
  • Stori (Stoors): Usus Tolkien est verbo ex Lingua Anglica Antiqua stor vel stoor, id est 'pollens'; erant enim Stori firmi robustique et agros latos ripasque incolebant.
  • Pallicutes (Fallohides): Genus nordicum sed minimum Hobbitorum, pallidi et proceri satis et maxime audaces erant; nomen eorum dividuum duobus in verbis ex Antiqua Lingua Anglica est: fallow atque hides, id est 'pallida cutis'. Venari magis quam colere solebant, quia in silvis et nemoribus habitabant; canere ac opera scribere potebant. Nonnulla commercia erant cum Alfis.

Gentes Hobbitorum

[recensere | fontem recensere]

Variae gentes Hobbitorum sunt:

  • Sacelli vel Peranses (Baggins)
  • Boffini vel Boffines (Boffins)
  • Bolgeri vel Bolgeres (Bolger)
  • Loriligati (Bracegirdle)
  • Brandirostra vel Brandicapres (Brandibuck)
  • Effossi (Burrows)
  • Opimi (Chubb)
  • Gamgi vel Gamsiones (Gamgee)
  • Bonumcorpora (Goodbody)
  • Fossi (Grubb)
  • Caviviri (Holman)
  • Tubafflantes vel Bucinatores (Hornblower)
  • Animospedes vel Superbuspedes (Proudfoot)
  • Saccivilla-Peranses vel Sacivillae-Sacelli (Sackville-Baggins)
  • Tuci (Took)

Hobbiti sunt incolae Comitatus et pagi Bree. Antea erant incolae borealis Terrae Mediae regionis in valli Anduinis fluvii.

Nexus interni

  1. I. R. R. Tolkien Hobbitus Ille; versio Latina auctore Marco Walker, anno 2012 Londinii edita.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hobbitos spectant.