Jump to content

Iosephus Stalin

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Stalin)
Wikidata Iosephus Stalin
Res apud Vicidata repertae:
Iosephus Stalin: imago
Iosephus Stalin: imago
Iosephus Stalin: subscriptio
Iosephus Stalin: subscriptio
Nativitas: 18 Decembris 1878; Goridis
Obitus: 5 Martii 1953; Kuntsevo Dacha
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Nomen nativum: იოსებ ბესარიონის ძე ჯუღაშვილი

Familia

Genitores: Besarion Jughashvili; Keke Geladze
Coniunx: Ekaterina Svanidze, Nadezhda Alliluyeva
Proles: Yakov Dzhugashvili, Konstantin Kuzakov, unnamed boy Jughashvili (1916), Alexander Davydov, Vasily Dzhugashvili, Artem Sergeev, Svetlana Alliluyeva
Familia: Stalin family

Memoria

Sepultura: Kremlin Wall Necropolis
Stalin (1950)

Iosephus Bessarionis filius Stalin (Georgiane იოსებ ბესარიონის ძე სტალინი, tr. Ioseb Besarionis je Stalini; Russice Иосиф Виссарионович Сталин, tr. Iosif Vissarionovič Stalin), vero nomine J̌uḡašvili (ჯუღაშვილი, Джугашвили), Goride[1] natus die 21 Decembris 1879[2] aut 6 Decembris 1878, Moscuae mortuus die 5 Martii 1953, fuit Secretarius Generalis Comitatus Summi Factionis Communisticae Unionis Sovieticae.

Stalin linguistica politica docens.

Iosephus Vissarioni filius J̌uḡašvili, pseudonymum Stalin (de verbo сталь 'chalybs') accepturum, natus est Goride[3] in urbe Georgiae (quae illo tempore pars Imperii Russici erat), filius sutoris Bessarionis J̌uḡašvili uxorisque Catharinae Geladze. Anno 1894 studium suum in quadam schola religiosorum huius urbis complevit. Dein in seminario Orthodoxo in urbe Tripheli (nunc capite Georgiae) studebat; e quo anno 1899 exclusus est.

Rerum novarum suasor post annum 1903 bolsevicus factus est, eius causa quotiens arrestationibus et exsiliis adfectabatur.

Post res novas Octobres in Russia factas annis 1917 ad 1922 investigator popularis (i.e. 'minister') rerum gentilium fuit. Anno 1922 factus est generalis Comitatus Medius Factionis Communisticae secretarius, quod officium ad mortem administrabat. Vladimiro Lenin mortuo Stalin inter quattuor annos vim apprehendit. In pugna de summa auctoritate gesta aemulos suos vicit et illos ut plurimum delevit, deinde imperio potebat Unionis Sovieticae. Vi capta hostes suos ex illa pulsit, e. g. Leonem Trotski.

Stalin multa coercitiones perfecit. Res gesta eius extrema prima fuit anno 1932: Agricolas Unionis Sovieticae in praedia collectiva (vulgo kolchozy) adire iussit. Eo facto paene vim suam amisit (dies partis communisticae anno 1934). Itaque terrorem fecit; cuius culmen, Ežovščina vocatum (secundum nomen Nicolai Ežov, tunc comissarius popularis rerum internarum), annis 1937 et 1938 erat. Finis terroris solum post annos 19391940, post mortem Nicolai Ežov (qui etiam supplicium sumpsit), fit.

Stalin vidit bellum unum novum venturum, itaque servandae causa Unionis Sovieticae cum dictatore Germaniae Hitler pactum fecit, ut bellum inter ambas terras non fieret. Stalin ipse bellum contra Finniam, "Bellum Hiemale" vocatum, gerere voluit fiendae zonis servandae causa Leninopoli?. Cum Finnia bene pugnaret, Unio Sovietica vicit in hoc bello. Bellum maximum autem Stalini erat contra Germaniam ab Adolpho Hitler ductam. Die 22 Iunii anni 1941 exercitus Germanicus Unionem Sovieticam offendit bellum, illic Bellum Magnum Patrium nominatum, incipiens. Tempore belli Stalin, qui initio monitus tamen nullum fecit, depressione venit, fuit supremus omnium copiarum Unionis Sovieticae praefectus.?

Post Bellum Magnum Patrioticum Stalin participebat in restitutione oeconomiae Soveticae. Et oeconomia Sovetica fuit restitutum ad annum 1950.

Stalin mortuus est 5 Martii 1953.

Hodie opera dictatoris Stalin pessima a multis videntur, sed opiniones variae sunt: alii dicunt Stalin scelerum suorum causa malum fuisse; alii dicunt Stalin bonum fuisse victoriae super Germanos causa. In Unione Sovietica iam anno 1956 (in concilio vicensimo Factionis Communisticae Unionis Sovieticae) Stalin damnatus, sed aevo Brežneviano Stalin reputatus est. In Sinis, Mao Zedong statuit operum Stalin 70% bonum, 30% mala fuisse.

  1. Orbis Latinus
  2. Hanc diem Stalin ipse indicavit postquam potestate suprema functus est, sed verus dies 18 Decembris 1878 est.
  3. Orbis Latinus

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Documenta fere contemporanea
De vita et opere
  • Boobbyer, Phillip. 2000. The Stalin Era. Routledge. ISBN 0-7679-0056-1.
  • Brackman, Roman. 2001. The Secret File of Joseph Stalin: A Hidden Life. Frank Cass Publishers. ISBN 0-7146-5050-1.
  • Brent, Jonathan, et Vladimir Naumov. 2004. Stalin's Last Crime: The Plot Against the Jewish Doctors, 1948–1953. HarperCollins. ISBN 0-06-093310-0.
  • Conquest, Robert. 1986. The Harvest of Sorrow: Soviet Collectivization and the Terror-Famine. University of Alberta Press. Paginae selectae
  • Montefiore, Simon Sebag. 2007. Young Stalin. Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-0-297-85068-7.
  • Montefiore, Simon Sebag. 2004. Stalin: The Court of the Red Tsar. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 1-4000-4230-5; ISBN 1-4000-7678-1
  • Murphy, David E. 2006. What Stalin Knew: The Enigma of Barbarossa. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-11981-X.
  • Overy, R. J. 2004. The Dictators: Hitler's Germany and Stalin's Russia. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-02030-4.
  • Roberts, Geoffrey. 2002. Stalin, the Pact with Nazi Germany, and the Origins of Postwar Soviet Diplomatic Historiography.
  • Roberts, Geoffrey. 2006. Stalin's Wars: From World War to Cold War, 1939–1953. Yale University Press. ISBN 0-300-11204-1.
  • Tucker, Robert C. 1992. Stalin in Power: The Revolution from Above, 1928–1941. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-30869-3.
  • Wettig, Gerhard. 2008. Stalin and the Cold War in Europe. Rowman & Littlefield. ISBN 0-7425-5542-9.
Specialia

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Bibliographica
Encyclopaedica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Stalin spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •
Opera et documenta
Historica et apologetica