Sylvania Burton
Sylvania Burton (Salybiae in oppido anno fere 1965 nata)[1] est politica Dominicae. Prima mulierum praeses Dominicae meret; prima Caraibum (qui populus Kalinago in insula Dominica appellari solet) in supremum officium politicum promota est.
Alumna est Universitatis Sancti Francisci Xaverii Antigonish in urbe Canadae, ubi evolutione rurali studebat, insuper universitatis Mancuniensis in Anglia. Recentius apud universitatem Cooperationis Internationalis in urbe S. Iosephi Costaricae erudiebatur.
A secretis meruit communitati Kalinago ab anno 1985 usque in 1992. Ab hoc anno sub regimine Dominicano variis muneribus operam dabat. Secretaria fuit primo apud ministerium rerum socialium, secundo apud ministerium negotiorum externorum. Secretaria denuo permansit iuxta illud ministerium quod de circumiectu, evolutione rurali, rebus populi Kalinago agebat.
Sylvania Burton praeses civitatis a parlamento Dominicano die 27 Septembris 2023 electa est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Annum aetatis octavum et quinquagesimum anno 2023 agebat secundum Dominica News Online (2023), Popovic (2023): anno 1956 nata erit secundum NTL International (2023), fortasse per errorem
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • |
- "Gov’t’s nominee Sylvanie Burton may soon make history as Dominica’s first female and indigenous president" (30 Augusti 2023) apud Dominica News Online
- "“Sylvanie Burton” the first female President of the Commonwealth of Dominica, the first indigenous president" (Octobris 2023?) apud NTL International
- Caroline Popovic, "Le gouvernement de la Dominique souhaite nommer une femme d’origine Kalinago chef d'État de l'île" (1 Septembris 2023) apud La 1ère
Ludovicus Cools-Lartigue 1978 • Fridericus Degazon 1979 • Jenner Armour 1979 • Aurelius Marie 1980 • Clarentius Seignoret 1983 • Crispinus Sorhaindo 1993 • Vernon Shaw 1998 • Nicolaus Liverpool 2003 • Eliud Williams 2012 • Carolus Savarin 2013 • Sylvania Burton 2023 Capsae cognatae: Primi ministri Dominicae | |