Papilionoidea
Ordo : Lepidoptera
Subordo : Ditrysia
Rhopalocera
Superfamilia : Papilionoidea
Latreille, 1802
Papilionoidea (ex genere Papilione) sunt superfamilia quae omnes Lepidoptera continet, praeter papiliones superfamiliarum Hesperioideorum et Hedyloideorum.
Proposita Papilionoideorum arbor phylogenetica est hic:[1]
Rhopalocera |
| |||||||||
Nonnulli auctores hunc gregem putant seriem Papilioniformes intra una superfamilia quae etiam Hesperiidas comprehendit; non constat autem inter omnes auctores omnes papiliones unum cladum esse. Hesperiidae ab aliis papilionibus insigniter differunt.
Papilionoidea proprietatibus infra scriptis ab Hesperiidis distinguuntur:
- Corpus est minus.
- Alae sunt maiores.
- Antennae sunt rectae et claviformes (contra unciformes, ut in Hesperiidis).
- Larvae chrysalides in quibus pupent non faciunt.
- Pupae sunt angulares, non rotundae.
Familiae Papilionoideorum
[recensere | fontem recensere]Quinque bene sustentae Papilionoideorum familiae sunt:
- Papilionidae
- Pieridae
- Lycaenidae
- Riodinidae
- Nymphalidae, quae vicissim has tredecim subfamilias continet:
- Libytheinae (olim familia Libytheidae).
- Danainae (olim familia Danaidae).
- Tellervinae
- Ithomiinae
- Calinaginae
- Morphinae (inter quas tribus Brassolini)
- Satyrinae (olim familia Satyridae)
- Charaxinae
- Biblidinae
- Apaturinae
- Nymphalinae
- Limenitidinae (praecipue adelphae; olim familia Limenitididae)
- Heliconiinae
Ex subfamiliis Nymphalidarum, solum Morphinae et Satyrinae esse faciunt paraphyleticae, sed hae duae subfamiliae in clado bene sustento consistunt, cum Charaxinis ut grex sororicus.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Arbor apud situm tolweb.org (Arbor Vitae).
- ↑ Gerardo Lamas, "Systematics of butterflies (Lepidoptera: Hesperioidea and Papilionoidea) in the world: current state and future perspectives" (Hispanice), in Contribuiciones taxonómicas en ordens de insectos hiperdiversos, ed. Jorge Llorente-Bousquets et Analía Lanteri (Mexico City: UNAM, 2008), 57–70.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Papilionoidea spectant. |
Vide "Papilionoidea" apud Vicispecies. |