Jump to content

Wihenocus

E Vicipaedia
Coenobii Monemutensis aedificia posteriora

Wihenocus de Monemuta[1] sive Guihenocus, Francogallice Guihenoc de La Boussac[2] (natus anno circiter 1035; mortuus post annum 1101), rege Gulielmo I fuit dominus Monemutae et conditor Coenobii Monemutensis.

Wihenocus e Britannia Minore ortus est; pater eius Caradocus terras possedit in oppido La Boussac iuxta Dolam, quas frater maior natu Baderon patre mortuo nactus est. Nomen eius primum anno 1055 in textu documenti de rebus religiosis Francogallicis reperitur.[3] Quo tempore Wihenocus castello Monemutensi praepositus sit, haud scitur. Si cartulario quodam in Libro Landavensi comprehenso fidem ponimus, post Rogerum de Bretolio in carcerem anno 1075 exeunte reclusum Wihenocus iussu Gulielmi regis successor eius ad Monemutam missus est. Cartularium autem falsum esse ab eruditis recognoscitur, Wihenocumque, Gulielmi iam tempore conquisitionis Angliae socium, annis 1066/1068 Monemutam missum ad castellum sub auctoritate comitis Guillelmi Osberni f. aedificandum, qui sicut vicerex fines Cambriae tuebatur.[4]

In urbe Monemuta Wihenocus Coenobium Monemutense fundavit iuxta novam ecclesiam suam intra castelli moenia positam. Charta fundationis sic legitur:

Wihenocus de Monemue omnibus hominibus et amicis et vicinis suis, universis sanctae matris ecclesiae filiis et fidelibus, tam futuris quam praesentibus salutem. Notum sit diligentiae vestrae quod ego Wihenocus divino animatus instinctu, concilio Dei et militum et hominum meorum, id ipsum a me expostulantium, ad honorem dei et sanctae Mariae et sancti Florentii pro salute animae meae et parentum meorum, struci in castro meo de Monemue ecclesiam, eamque in perpetuam elemosinam dedi monachis sancti Florentii de Salmuro, unde evocavi monachos ad praedictum ecclesiam meam inhabitandam; et ut ibi servituri regulariter viverentdedi eis diversas possessiones, tam in agris quam in ecclesiis et decimis: videlicet, ecclesiam sancti Cadoci iuxta castrum meum sitam in fundo et dominio meo ubi primum monachi praefati, antequam ecclesia Monemue perficeretur, aliquandiu inhabitaverant; ecclesiam sancti Wingaloei; ecclesiam de Bochevilla; ecclesiam de Langradoc, ecclesiam de Bichenoura Walensi, ecclesiam de Westhopa, ecclesiam de Eililde-hopa cum capella de Hunteleia, ecclesiam de Tibertona, ecclesiam de Strettona cum capella de Haspertona; et tres carrucatas terrae iuxta castrum Monemue, et unam carrucatam in Lancadoc, et unam carracutam terrae in Suentona, et duas partes omnium decimationum in maneriis meis, tam de dominio meo quam de dominio militum meorum, in suis maneriis vel terris, et decimas omnium molendinorum meorum, et decimam totius census mei. Has donationes sigillo meo et praesenti scripto confirmo eius possidendas in perpetuo. Horum testes sunt Baderon frater meus ... [5]

Quae donatio paulo postea in textu Libri de Wintonia brevissime confirmatur.[6] Wihenocus talia dona et Abbatiae Sancti Florentii Salmurii dedit.[7] Anno 1082 a possessionibus saecularibus se renuntiavit monachusque in eadem abbatia Salmuriensi factus est. Eis possessionibus heres fit fratris Baderonis filius Guillelmus. Wihenocus anno 1101 Monemutae adfuit quo tempore coenobium a se conditum rite consecratum est.

Uxorem nullam duxit; filium autem genuit, nomine Ratherium.[8] Annus mortis Wihenoci nescitur.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae
  1. "Wihenocus de Monemue", "Wyenocus": W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830) vol. 4 p. 596
  2. Guillotel (1974) p. 362
  3. Guillotel (1974) p. 362
  4. Guillotel (1974) pp. 362-364
  5. Monasticon Anglicanum (1817-1830) vol. 4 p. 596
  6. Liber de Wintonia f. 180v
  7. Guillotel (1974) p. 366
  8. "Raterius filius Wihenoci": J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1133

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jean Allenou, "Histoire féodale des marais, territoire et église de Dol: Appendice IV" in Annales de Bretagne vol. 33 (1918) pp. 330-331
  • H. Guillotel, "Une famille bretonne au service du Conquérant: les Baderon" in Droit privé et Institutions régionales: études historiques offertes à Jean Yver (Lutetiae: Presses Universitaires de France, 1974) pp. 361-367 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)
  • Charles Heath, Historical and descriptive accounts of the ancient and present state of the town of Monmouth (1804) "Monastic institutions" ad init. Textus apud Google Books
  • C. P. Lewis, "The Norman settlement of Herefordshire under William I" in Anglo-Norman Studies vol. 7 (1984) pp. 195–213
  • Paul Marchegay, "Les prieurés anglais de Saint-Florent près Saumur" in Bibliothèque de l'Ecole des Chartes vol. 40 (1879): vide p. 176
  • Lynn H. Nelson, The Normans in South Wales, 1070-1171 (Austin Texiae, 1966) cap. 2

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!