Jump to content

Fabulae libellus

E Vicipaedia
Redactio 06:46, 3 Iunii 2023 a conlatore LilyKitty (disputatio | conlationes) facta (de opera musicae, Henrico Boito et Francisco Maria Piave)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Paginae ex fabulae libello anni 1859 pro Ernani, opera Verdiana, verba Italiana, verba Anglica conversa, et notationem musicam unius ex ariis ostendens.

Fabulae libellus[1] est congeries verborum in amplo artificio musico adhibita sicut opera, operetta, fabula personata, oratorium, cantata, theatro musico, et balleta.? Nomen libelli aliquando adhibetur ut spectet ad verba maiorum artificiorum liturgicorum, sicut missa, requiem, et cantata sacra.

Libellus est diminutiva verbi libri forma. Fabulae libellus ab synopsi vel scaenario argumenti distinguitur, quia is omnia verba mandatasque scaenicas continet, dum synopsis tantum argumentum summatim enarrat.

Coniunctio libellistae (scriptoris libelli) et compositoris in creatione artificii musici per saecula variavit, cum fontibus et modis scribendi.

Coniunctio compositoris et libellistae

[recensere | fontem recensere]

Fabulae libelli pro operis, oratoriis, et cantatis saeculis septimo decimo et duodevicensimo usitati a compositore non scripti sunt, sed saepe a poeta nota. Petrus Metastasius (1698–1782) fuit unus ex admiratissimis librettistis in Europa, cuius libellos permulti compositores in musica posuerunt. Alius gravis saeculi duodevicensimi libellista fuit Laurentius da Ponte, qui libellos trium Mozart maximarum operarum scripsit, et fabulae libellos pro multis aliis compositoribus confecit. Eugenius Scribe fuit fecundus saeculi undevicensimi libellista, qui verba artificiorum Iacobi Meyerbeer (cum quo conlaboratio erat diutinus), Danielis Auber, Vincentii Bellini, Donizetti, Rossini, et Verdi excogitavit. Henricus Meilhac et Ludovicus Halévy scriptores Francici permultos libellos operarum et operettarum pro Iacobo Offenbach, Iulio Massenet, Georgio Bizet et aliis confecerunt. Henricus Boito, qui fabulae libellos pro Verdi, Ponchielli, et aliis scripsit, etiam duas ipsius operas composuit.

Fabulae libellus ante musicam non semper conficitur. Nonnulli compositores, sicut Michael Glinka, Alexander Serov, Rimsky-Korsakov, Puccini, et Mascagni, transitiones musicas sine verbis componentes fecerunt ut librettistae verba ad eorum melodias adderent. Sic saepissime in popularibus saeculi vicensimi carminibus et musicalibus Americanis, dum, exempli gratia, Ricardus Rodgers et Laurentius Hart conlaborabant, quamquam in artificiis a Rodgers et Hammerstein confectis, verba usitate sunt primo scripta.

Suos confecerunt libellos aliqui compositores. Ricardus Wagner fortasse est sic notissisimus, qui fabulas eventusque Germanicos in res epicas commutavit pro suis operis et dramatibus musicis. Hector Berlioz quoque libellos La Damnation de Faust et Les Troyens, duorum suorum artificiorum notissimorum, scripsit. Albanus Berg ipse Georgii Büchner ludum Woyzeck pro libello suae operae Wozzeck convertit.

Aliqui libelli ut libellistae compositorisque conlaborationes excogitantur; hic modus laborandi adaptationem implicare potest. Rimsky-Korsakov et libellista Bel'sky coniunctim laborabant ut omnino nova artificia conficerent. Musica, verba, et "liber" (diverbium et mandata scaenica ostendens) musicalium hodiernorum aliquando habent suum auctorem proprium; sic Fiddler on the Roof musicalis Americanus habet compositorem (Jerry Bock), libellistam (Sheldon Harnick), et libri scriptorem (Iosephum Stein).

Aliae res in libello evoluto sunt similes rerum dramatum in scaena lodiceque (Anglice screen) dictorum. Sunt primi gradus rei selectae, argumenti adumbrati, et actionum in scaenario evolutarum, et emendationes quoque quae dum fabula doceatur fiunt, ut in exsecutionibus musicalium Broadway "extra urbem," et mutationes pro propriis loci audientiis factae. Insignis res est Wagner redactio pro scaena Lutetiae anno 1861 suae operae Tannhäuser, primo in scaenam Dresdae anno 1845 adlatae.

Nexus interni

  1. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, tertia editio (Saraviponti 1991), 348; Stefan Feihl et al., eds., Neues Lateinlexikon (Königswinter: Edition Lempertz, 1998), 232, ISBN 978-3-933070-01-2.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Libellos spectant.