ISO
Appearance
ISO acronymum non est sed a verbo Graeco ίσος vel ISOS derivatum est. In lingua Anglica autem etiam pro acronymo haberi potest verborum Anglicorum International Organization for Standardization (ISO). Haec compages plurium nationum condita est 23 Februarii 1947. Administratores huius compaginis omni terrarum orbi rebus fabricarum, manufacturarum, negotiorum, mercatuum normas statuunt quae in Indice ISO colliguntur.
Linguae compaginis sunt Anglica et Francogallica.