Canada Atlantica
Canada Atlantica est regio Canadae quae in quattuor provinciis in litore Atlantico sitis consistit, Quebeco excluso: hoc est in tribus provinciis maritimis (Novo Brunsvico, Insula Principis Eduardi, Nova Scotia) et in Terra Nova et Labradore. Numerus civium provinciarum Atlanticarum mense Iulio 2010 fuit 2 346 286.[1]
Historia
[recensere | fontem recensere]Iosephus "Joey" Smallwood, princeps Terrae Novae et Labradoris primus minister, vocabulum Canadam Atlanticam fecit cum Terra Nova et Labrador se cum Canada anno 1949 coniungerent, quia credidit Terram Novam et Labradorem se ratione non referre posse in locutionem exstantem, provincias maritimas, quae ad describendas similitudines culturae inter provincias consortes Novum Brunsvicum, Insulam Principis Eduardi, et Novam Scotiam plerumque adhibetur. Tres provinciae maritimae se cum Foedere Canadensi saeculo undevicensimo coniunxerant, Novum Brunsvicum et Nova Scotia anno 1867, et Insula Principis Eduardi anno 1873.
Communia
[recensere | fontem recensere]Infra sunt numeri ex censu regionum metropolitanarum in Canada Atlantica anno 2010. Hic index omnia comprehendit communia quae maiora quam 15 000 sunt:[2]
Communitas | Provincia | Numerus civium |
---|---|---|
Halifax | Nova Scotia | 403 188 |
St. John's | Terra Nova et Labrador | 192 326 |
Moncton | Novum Brunsvicum | 137 346 |
Saint John | Novum Brunsvicum | 122 400 |
Cape Breton Regional Municipality (Sydney Metro Area) | Nova Scotia | 106 025 |
Fredericton | Novum Brunsvicum | 85 850 |
Charlottetown | Insula Principis Eduardi | 58 625 |
Truro | Nova Scotia | 45 100 |
Nova Glasgovia | Nova Scotia | 36 300 |
Bathurst | Novum Brunsvicum | 31 450 |
Corner Brook | Terra Nova et Labrador | 26 725 |
Kentville | Nova Scotia | 26 045 |
Miramichi | Novum Brunsvicum | 25 075 |
Edmundston | Novum Brunsvicum | 21 585 |
Summerside | Insula Principis Eduardi | 16 210 |
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Statistics Canada
- ↑ "Population of census metropolitan areas (2006 Census boundaries)". Statistics Canada
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Hamilton, William Baillie. 1996. Place Names of Atlantic Canada. Toronti: University of Toronto Press. ISBN 0802004717. Liber apud books.google.ca.
- MacEachern, Alan Andrew. 2001. Natural Selections: National Parks in Atlantic Canada. McGill-Queen's University Press. ISBN 0773521577. Liber apud books.google.ca.
- Martinez, Andrew J., et Candace Storm Martinez. 2003. Marine Life of the North Atlantic: Canada to New England. Aqua Quest Publications. ISBN 1881652327. Liber apud books.google.ca.
- Prieur, Benoit. 2005. Atlantic Canada. Ulysse Travel Publ. ISBN 2894647239. Liber apud books.google.ca.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Atlantic Canada Portal / Portail du Canada Atlantique
- Atlantic Canada a Profitable Place to do Business
- Atlanticae Canadae Urbes et Regiones Circumiectae
- Atlas Canadae: Regio Atlantica
- East Coast Proud
- Historici Canadae Atlanticae Nummi
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |