Jump to content

Celeritas fugae

E Vicipaedia
“Canno Newtoni”, sive de celeritate fugae ab Isaaco Newtono illustrata. A summa altissimi montis, canno quidam proiectilia maiore maioreque velocitate explodit. Proiectilia A et B in terram denuo incidunt; proiectile C orbitam circularem sequitur; D autem sequitur ellipticam; demum proiectile E e planeta evadit.
“Canno Newtoni” sicut in editione Anglica anni 1728 libri Newtoni De mundi systemate.[1]

Celeritas fugae[2] seu effugiendi[3] in mechanica caelesti(en)(d) est minima celeritas cuidam corpori necessaria ut e contactu vel ex orbita circum aliud corpus evadat, dummodo:

Etiamsi ambo verba celeritatis et velocitatis vulgo adhiberi solent, casus vocabulo celeritatis melius descirbitur, cum velocitas sit vector (i.e. directionem(en)(d) habeat), sed fugae celeritas eadem sit praeter directionem.

Massā corporis fugientis neglectā et corporibus inter se tangentibus, haec aequatio celeritatem describit fugae (),

ubi:

Energia quam fuga requirit () sic computatur,

ubi est massa corporis effugientis.

Si autem corpus est in orbita circulari, magnitudo velocitatis orbitalis eius () totiens celeritati fugae congruit quotiens numerus unius radici congruit numeri duorum, i.e.:

Celeritates fugae planetarum systematis solaris, Lunae Solisque

[recensere | fontem recensere]
Corpus Celeritas fugae a superficie
m/s km/s km/h
Sol 617 300 617.3 2 222 280
Mercurius 4 435 4.435 15 966
Venus 10 400 10.4 37 440
Tellus 11 200 11.2 40 320
Luna 2 300 2.30 8 280
Mars 5 000 5.00 18 000
Iuppiter 59 600 59.6 214 560
Saturnus 35 500 35.5 127 800
Uranus 21 300 21.3 76 680
Neptunus 23 300 23.3 83 880
Ceres 510 0.51 1 836
Pluto 1 200 1.20 4 320
Eris 2 700 2.70 9 720
  1. Newtonus, Isaacus (1728). A Treatise Of The System Of The World. Londinii: F. Fayram. p. 6 .
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  3. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni

Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!