Chiasmus
Chiasmus (Graece χιασμός 'decussatio'[1]) est figura dicendi in qua duae vel plures propositiones inter se conectuntur, ut structuris reversis ampliorem rem attingant; hoc est, propositiones parallelismum inversum exhibent. Chiasmus in litteris Latinis usitatissimus est, quem scriptores ad librandas et ordinandas partes orationis adhibent. Etiam Graeca Hebraicaque Bibliorum Sacrorum verba multos extentos multiplicesque chiasmos continent.
Rhetores antiqui chiasmum a structuris similibus distinxerunt, sicut ab antimetabole, in qua eadem verba et locutiones reverse repetuntur: chiasmo enim constructiones aut notiones sententiae invertebant. Hodie autem chiasmus latius ad quamlibet structuram decussatam refertur. Cum fabellarum et scaenicorum ludorum propositiones huiusmodi structuram exhibent, de structura chiastica agitur. Elementa chiasmi simplicis saepe notantur forma ABBA, ubi litterae constructionibus, verbis eorundemque significationi respondent.
In lingua Latina
[recensere | fontem recensere]Chiasmus simplex in forma ABBA consistit, ubi AB et BA constructiones inter se pares ad informationem contrariam interpretandam conferunt:
- Ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile(A) corpus(B) animus(B) sempiternus(A) movet. (Cic. rep. 6.26)
Forma multiplex in Pro Archia poeta, Ciceronis oratione (8):
- Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit.
- Plinius Minor quoque chiasmo frequenter in litteris usus est. Exemplum gratia, eius littera de Plinii Maioris morte patruum describit in periculum navigantem ut alios servaret:
- festinat illuc unde alii fugiunt
Sensu inverso
[recensere | fontem recensere]Grammatica inversa
[recensere | fontem recensere]Scriptura religiosa
[recensere | fontem recensere]Sicut nomen pro antimetabole
[recensere | fontem recensere]Nonnulla exempla ab explanatoribus modernis prolata ut chiasmum demonstrent recte appellata sunt antimetabole.
- Ex Genesis 9:6:
- quiqumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius
In lingua Hebraica, haec sententia sex verba habet, forma ABCCBA.
- Ex libro Civitas Dei ab Augustino scripto, 14.28:
- Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, caelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui.
Hic, forma est AcBdAdBc, cum parallelismo inter verba amor et contemptum et chiasmus inter verba sui et Deus.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Breck, John. 1994. The Shape of Biblical Language: Chiasmus in the Scriptures and Beyond. Crestwood in Novo Eboraco: SVS Press.
- Brogan, T. V. F., et Albert W. Halsall. 1993. "Chiasmus." In The New Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics. Alex Preminger et T. V. F. Brogan ediderunt, pp.183–184. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-03271-8.
- Quinn, A. 1982. Figures of Speech. Praecipue pp. 93–95.
- Smyth, Herbert Weir. 1920. Greek Grammar. Cantabrigiae in Massachusettia: Harvard University Press. ISBN 0-674-36250-0.
- Welch, W. 1981. Chiasm in Antiquity: Structures, Analyses, Exegesis.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Rhetorical device defined and examples given, Dr. Gideon O. Burton, Professor of Rhetoric and Composition, BYU.
- Situs chiasmo dicatus ab auctore libri Never Let a Fool Kiss You or a Kiss Fool You: Chiasmus and a World of Quotations That Say What They Mean and Mean What They Say (ISBN 0-670-87827-8).
- Chiasmus sicut figura orationis.
- Political Speech Wordplay at the RNC ex National Public Radio's Day to Day.
- Inauguration Speech Do's and Don'ts, Slate conloquium interretiale ab Peter Robinson et Michael Waldman qui praesidi orationes scripserunt.
- Chiasticae structurae in scriptura Christiana - Exempla ex Psalmis et dicta Iesu.
- Chiasmus in Liber Mormonis