Cyrillus Hierosolymitanus
Cyrillus Hierosolymitanus (Hierosolymis natus circiter anno 315, ibidemque mortuus die 18 Martii 386) fuit theologus ac episcopus Hierosolymorum. Propter lectiones ad nuper baptizatos, id est neophytos, habitas nomine "catechegetes mystagogicae" praesertim notus est.
De vita
[recensere | fontem recensere]Natum anno 315, inter ver vitae litterarum humaniorum studiosum, Cyrillum Maximus episcopus ordinavit sacerdotem. Maximo deposito Cyrillus anno 348 factus est episcopus Hierosolymorum ab episcopo Caesareae Acacio, qui demum per sententias pro Ariano haereticas depositurus esset. Tam frequenter conflixit Cyrillus cum episcopo Caesariensi, ut ter cogeretur ab Hierosolymis fugere. Hierosolymis defuit auctoritas inter ecclesiae membra ex apostolorum temporibus usque ad principium saeculi quarti, advenienti autem Constantino cum matre ac aedificatis quattuor recentibus ecclesiis iam nunc fiebant Hierosolyma speciosa peregrinatoribus, quapropter de autonomia Hierosolymae secum iam pugnabant episcopi. Cum periret Valens anno 378 Arianorum amicus, post annos undecim Cyrillus demum restitutus est episcopus Hierosolymae, quod officium tenuit usque ad mortem.
Catechetes mystagogicae
[recensere | fontem recensere]Graece scripsit Cyrillus de sacramentis ad neophytos imbuendos lectiones quinque quibus nomen adhibetur coniunctim mystagogicae catechetes. Censum generatim est anno 349, episcopo iam modo facto, dum hebdomadam Ecclesia celebrabat paschalem atque primum instructiones sacramentales mystae accipiebant, sermones pronuntiari.
Ecclesia catholica, Ecclesia Anglica et Ecclesiae Orthodoxae festum diem Cyrilli die 18 Martii celebrant. Anno 1883 Cyrillus a papa Leone XIII Doctor Ecclesiae factus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Opera apud documentacatholicaomnia.eu
- Biographia Sancti Cyrilli Italiane
- Lectio papae Benedicti XVI de Clemente Hierosolymitano inter audientiam generalem die 27 Iunii 2007 (Italiane) et aliis sermonibus.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |