Amphissa
Locus: 38°31′31″N 22°22′31″E
Numerus incolarum: 6 334, 7 212, 7 329, 6 919, 5 553
Situs interretialis
Nomen officiale: Άμφισσα
Gestio
Tabula aut despectus
Amphissa (Άμφισσα) est urbs 8864 incolarum (status 2010) in regione Graecia Media sita. Antea fuit commune liberum et ab anno 1944 demus caputque praefecturae sive nomi interea desuetae nomine Phocide. Ab anno 2011 sedes administrativa demi Delphorum est. Medio Aevo Amphissa Salona (Graece: Σάλωνα) appellabatur.
Geographica
[recensere | fontem recensere]Amphissa in septentrionali planitiei Crisaei parte in radicibus montis Elati iacet, qui ad montem Aselenum (sive Gionam) pertinet. Ab oriente est mons Parnassus. Amphissa a Lamia in meridiem, ab Athenis, Lebadia et Delphis in boreo-occidentem, a Naupacto in boreo-orientalem, ab Itea in septentriones, a Lidoricio in orientem versus sita est. Usque ad portum urbis Iteae sive ad sinum Crisaeum sunt 13 chiliometra, quod est etiam longitudo planitiei Crisaei. Planities una cum Amphissa in regionale Phocidis unitate in media continentis Graecae parte ad Sinum Corinthium patet.
Administratio et numerus incolarum
[recensere | fontem recensere]Amphissa ab anno 1998 lege Libello Capodistriae fuit sedes demi Amphissae octo demi circulis additis. Anno 2011 in administratione renovanda (vide: Libellus Callicratis) Amphissa "unitas popularis" (Graece: δημοτική ενότητα) et sedes demi Delphorum in regione Graecia Media facta est. Pristini demi circuli nunc "unitates locales" (Graece: τοπική κοινότητα) nominantur. Hae sunt:
- Amphissa (Άμφισσα)
- Sancta Euthymia (Αγία Ευθυμία)
- Sanctus Georgius (Άγιος Γεώργιος)
- Sanctus Constantinus (Άγιος Κωνσταντίνος)
- Drosochorium (Δροσοχώρι)
- Elaeon (Ελαιών)
- Proselium (Προσήλιο)
- Sernicacium (Σερνικάκιο)
Numerus incolarum inter annos 1981 - 2001 ut infra mutatus est:
annus | numerus incolarum Amphissae urbis | mutatio | numerus incolarum Amphissae demi | mutatio |
---|---|---|---|---|
1981 | 7156 | --- | --- | --- |
1991 | 7189 | +33 / +0,4 % | 9469 | --- |
2001 | 6946 | -243 / -3 % | 9248 | -221 / -2 % |
Libellus Callicratis (2010) numerum incolarum amplius minutum esse demonstrat (demus: 8864 incolae).
Historia
[recensere | fontem recensere].
Iam antiquissimis temporibus inhabitata Amphissa fuit locus medius Locridis Ozoliae. Anno 653 a.C.n. multi incolae Amphissae ac viciniae Graeciam reliquerunt et in Magna Graecia sedes collocaverunt. Ibi coloniam Locrorum Epizephyriorum, hodiernam locum Italianum nomine Locri, condiderunt.
Cum Amphissa pluries in bellis inter Phocidem et amphictyoniam Delphorum implicata esset, anno 339 a.C.n. Tertio Bello Sacro a Philippo II Macedonum rege, qui se amphictyoniae ducem fecerat, deleta est, quod Amphissa Phocios adiuvisset ac iura territorialia Delphorum violavisset.
Urbs mox restituta Foedus Aetolicum intravit et ita floruit, ut etiam nummos cuderet.
Postquam sub Romanorum dicionem venit, inter maximas Graeciae urbes fuit multis templis, monumentis, statuis ornata. Augustus enim pugna Actiaca victa Aetolos patriam relinquere et in novam urbem Nicopolim demigrare iusserat; quorum multi autem Amphissae sedes collocaverunt.[1]
Bulgari decimo saeculo urbem expugnaverunt.[2] Post 1204 tempore Imperii Romaniae Latini sub dicionem "Francorum", postea Catalanorum venit. Tum urbs Salona appellabatur, castrum erectum est. Anno 1394 urbs ad Imperium Ottomanicum venit.
Die 27 Martii anno 1821 Amphissa prima urbs provinciae Ottomanicae Rumeliae (i.e. Mediae Graeciae) in arma contra Turcas exsurrexit. Seditiosi arcem una cum 600 militibus Ottomanicis die 10 Aprilis anno 1821 ceperunt eoque occupationem Amphissae finiverunt. Quae res Amphissae adhuc quotannis celebratur. Anno 1833 Salonae nomen antiquum redditum est.
Bello Orbis Terrarum Secundo in vicis circa Amphissam sitis deflagrationes et seditiosorum necationes fiebant, bello civili (annis 1946-1949) multae inter rebelles communisticos et copias monarchisticas pugnae commissae sunt.
Sedes titularis ecclesiae Catholicae
[recensere | fontem recensere]Amphissa est etiam sedes titularis (nomine Salonenis) episcopi ecclesiae Catholicae. Titulus ab Imperio Romaniae Latino repetit.
Visu digna
[recensere | fontem recensere]Visu digna Amphissae et in urbis viciniis sunt:
- Castrum Amphissae (Κάστρο των Σαλώνων vel Κάστρο της Ωριάς), ubi fuit acropolis antiquae urbis; reliquiae antiquissimae ("muri Cyclopici"), hellenisticae, Romanae, byzantinae et mediaeovales inveniuntur, inter quas moenia hellenistica cum porta exteriore, turris byzantina ("Turris reginae") et ecclesia Francorum.
- "Specus luporum" (Λυκότρυπα), sepulcrum Mycenaeum ab Amphissa in orientem versus in infimo colle Cophina (Κόφινα) situm.
- Ecclesia Byzantina "Salvatoris" (του Σωτήρος) undecimo saeculo aedificta, tres chiliometris ab Amphissa distans.
- Ecclesia cathedralis (sive Metropolitana) "Annuntiatio Dei Genetricis" (Ευαγγελισμός της Θεοτόκου) media in urbe sita, nota ob parietum picturam a Spyro Papaluca pictam.
- Baptisterium tertii aut quarti saeculi iuxta ecclsiam cathedralem situm.
- Ecclesia Sancti Georgii (Άγιος Γεώργιος) supra urbem in Parnassi declivitate sita.
- Museum Archaeologicum Amphissae
- Vicus vetus coriariorum nomine Χάρμαινα. Hoc in vico etiam pinacotheca publica invenitur.
- Fontes et alia aedificia Imperii Ottomanici.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Pausanias 10, 38, 4-5
- ↑ De hoc tempore Chronicon Galaxidii cuiusdam Euthymii monachi refert.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs publicus
- Livepedia
- "Sedes episcopalis Salonensis apud catholic-hierarchy.org" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)