Adamus Bremensis
Adamus seu Adam Bremensis e Saxonia superiore Bremam missus est. Vir doctus magisterque scholarum fuit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Nescitur quo anno Adamus natus sit. Putatur circa annum 1050 natus esse. Anno 1066 Bremam venit ibique sub Archiepiscopo Adalberto Bremensi docuit[1]. Adamus circa annum 1081 obiit.
Opera
[recensere | fontem recensere]Praeclarum opus eius est Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, anno 1075 perfectum, quod refert non modo memoriae Europae septentrionalis antiquae, sed etiam ad partis resque publicas sciendas Vicingorum, Danorum, Normannorum, Norvegorum, Sclavorum. Etiam de insulis ad finem mundi tum cogniti iacentibus rettulit Adamus, scilicet de Islandia, Gronlandia ('terra viridi') et Vinlandia (id est America).
Memoriae quoque Germanorum antiquorum aquilonarium liber ille refert. Non solum de Hammonia (Hamburgo), sed etiam de Sleswico et Heidiba narrat, quae fuit oppidum grande Danicum mercatorium inter Mare Balticum ac Oceanum Fresonicum situm.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |