Jump to content

Alcoranus

E Vicipaedia
Exordium Alcorani. Liber in Irania factum (1510).

Alcoranus[1] vel Al-Coranus[2] vel alchoranus[3] vel Coranus[4] (Arabice القرآن الكريم, al-qurʾān [u l-karīm] 'recitatio [praeclara]'), est sacra scriptura religionis Islamicae. In quo sunt centum et quattuordecim capitula, quae surae sive suratae usitate appellantur.

Alcoranum Musulmani ipsissima Dei verba esse accipiunt, ab archangelo Gabriele Machometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus, ut multi Musulmani credunt, nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam omnibus praebent hominibus. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.

Alcoranus a Roberto Ketenensien in nostrum sermonem versus, et a Theodoro Bibliandri anno 1543 primum editus est. Ludovicus Marracci Alcoranum cum versione Latina et commentariis anno 1698 edidit.

Praefatio Alcorani

[recensere | fontem recensere]
Si plus cognoscere vis, vide etiam Fatiha.

Praefatio seu capitulus primus Alcorani, Fatiha Arabice vocatus, magnum momentum magnamque famam habet. Complectitur septem versus, inter quos sunt quattuor preces et tres laudationes. Guillelmus Tripolitanus ita Latine reddidit:

In nomine Dei misericordis et miseratoris. Laus Deo Domino mundanorum misericordi et miseratori, regi in die iudicii. Te colimus, in te confidimus. Offer nos stratae viae directae, stratae per gratiam datae illis, super quos non est ira Dei, neque errant. (Notitia de Machometo 7:1–5).

Nexus interni

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemmata 'Alcoranus' et 'Coran seu Alcoran'
  2. Carolus Fridericus Gerock, Al-Coranus prophetici muneris Christi laudator. Dissertatio historico-theologica (Argentorati, 1833)
  3. "Tractatus magistri Petri de Pennis ordinis fratrum Predicatorum reprobans pseudoprophetam Machometum et nefandissimam legem eius in alchorano traditam."
  4. Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Libri antiquiores
  • Beckius, Matthias Fridericus. 1688. Specimen Arabicum, hoc est bina capitula Alcorani, XXX de Roma & XLIIX de Victoria . . . Arabicé descripta, Latiné versa, et notis animadversionibusque locupletata. Augustae Vindelicorum: Kroniger & Goebel. (Textus apud Google Books)
  • Marracci, Ludovicus. 1698. Alcorani textus universus ex correctioribus Arabum exemplaribus . . . descriptus . . . ac . . . ex Arabico idiomate in Latinum translatus. Patavii: Ex Typographia Seminarii.—Textui cum annotationibus refutatio anteit, quae "Prodromus ad refutationem Alcorani" intitulata primo iam anno 1691 in officina Congregationis de Propaganda Fide Romae edita erat. In interrete: vol. 1 = prodromus; vol. 2 = textus cum annotationibus. (Arabice, Latine).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Alcoranum spectant.