Alcuinus
Appearance
Flaccus Albinus Alcuinus (vulgo Alhwin vel Alchoin) in Northumbria natus circa annum 735; in urbe Turonum mortuus die 19 Maii 804) fuit philosophus, doctor et theologus Anglicus. Plurima poemata, epistolae, opera de grammatica et theologia scripsit. Ei etiam Propositiones ad Acuendos Iuvenes attributae sunt.
Vita
[recensere | fontem recensere]Alcuinus ortus est e nobili Eboraci gente. Illic in schola clara ecclesiae eruditus celeriter magister factus est. Post multum dubietatis demum ad curiam Caroli Magni exoratus est. Hic Caroli scholam rexit induxitque consilium manuscriptorum transcribendi, quamobrem aetas Renascentiae Carolinae floruit.
De eo scripsit Eginhardus:
- Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Britannia Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rhetoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.
- Eginhardus, Caroli Magni vita, 25.
Epitaphium Alcuini
[recensere | fontem recensere]Hic requiescit beatae memoriae dominus Alchuinus abbas, qui obiit in pace XIV. Kal. Iunias. Quando legeritis, o vos omnes, orate pro eo et dicite : Requiem aeternam donet ei dominus. Amen
- Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste, viator.
- et mea scrutare pectore dicta tuo,
- ut tua deque meis agnoscas fata figuris:
- vertitur o species, ut mea, sique tua.
- quod nunc es fueram, famosus in orbe, viator,
- et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
- delicias mundi casso sectabar amore,
- nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
- quapropter potius animam curare memento,
- quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
- cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
- me tenet hic requies: sic tua parva fiet.
- cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro
- quod mox esuriens pulvere vermis edet?
- ut flores pereunt vento veniente minaci,
- sic tua namque, caro, gloria tota perit.
- tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis huius
- et dic: 'da veniam, Christe, tuo famulo'.
- obsecro, nulla manus violet pia iura sepulcri,
- personet angelica donec ab arce tuba:
- qui iacis in tumulo, terrae de pulvere surge,
- magnus adest iudex milibus innumeris.
- Alchuin nomen erat sophiam mihi semper amanti,
- pro quo funde preces mente, legens titulum.
– Alchuini epitaphium
Dicta
[recensere | fontem recensere]- "potius animam curare memento, quam carnem, quoniam haec manet, illa perit."
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Vide Alcuinus apud Vicifontem. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "ALKUIN (Alchvine, latinisiert Albinus, Beiname Flaccus)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 118–119 (Theodisce)
- De Alcuino in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
- Alcuini opera omnia (Patrologia Latina), vol. I, vol.II
- Opera selecta apud The Latin Library
- Opera selecta apud Europeana
- Patrologiae Latinae opera omnia cum indice