Arcus caelestis
Arcus caelestis[1] est phaenomenon opticum et meteorologicum ex lucis in aquae guttis reflexione, refractione, dispersione natum, quod in atmosphaera terrestri formam arcus discoloris efficit. Etiam arcus pluvius appellatur,[2][3] et in contextu sermonis simpliciter arcus dici potest,[4] cum significatio ex omnibus circa intellegitur. Arcus caelestis etiam iris per prosopopoeam Iridis vocabatur,[5] Inde Apuleius:[6] "Irin, vulgo arcum, esse aiunt, quando imago solis vel imago lunae umidam et cavam nubem densamque ad instar speculi colorat et medietatem orbis eius secat."
Arcus in scientia optica
[recensere | fontem recensere]Quot colores discerni possint, sub arbitrio eius stat, qui arcum inspicit. Newtonus ille primum quinque discrevit, postea duos addidit. Ad analogiam quandam sonorum musicorum septenarius numerus late receptus est.
Ruber | Fulvus | Flavus | Viridis | Caeruleus | Indigoticus | Purpureus |
Arcus in mythologia
[recensere | fontem recensere]8Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: 9"Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos 10et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae. 11Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram." 12Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas: 13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus, 15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. 16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram." 17Dixitque Deus ad Noë: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Biblia Vulgata, Liber Genesis 9:8–17)
Alibi
[recensere | fontem recensere]Cum in traditionibus occidentalibus arcus semper bonum omen habeatur, genti Karen in Birmania degenti arcus daemon tinctum periculosumque videtur, quod infantes vorare solet. Populo Zuluensi Africam Australem incolenti arcus horrendus serpentium amicus videtur.
Aliquot Indonesiae populi credunt arcum viam ad caelum esse. Similiter in mythologia Nordica est pons quidam nomine Bifröst, sicut arcus ardens formatus, qua itur ex Midgard, loco hominum, ad Asgard, locum Ansium deorum.
Ammianus Marcellinus
[recensere | fontem recensere]Ammianus Marcellinus, miles et rerum gestarum scriptor saeculi quarti, arcus caelestes describit.[7] De quorum coloribus haec scribit: "Cuius species quantum mortalis oculus contuetur prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi."
Infra in tabula colores praebentur, quos Ammianus Marcellinus nominavit. Qui potius ordinem recensere videtur, quo colores facilius percipiantur:
Luteus |
---|
Flavus |
Fulvus |
Puniceus |
Purpureus |
Caeruleus |
Viridis |
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plin. Nat. 12.110; 37.136; Suet. Aug. 95.1 (inverso ordine); auctiora testimonia in pagina disputationis.
- ↑ Hor., Ars poët. 18.
- ↑ Ioannes Clericus (1710) Veteris Testamenti libri Hagiographi, p.9; Adolphus Fridericus Stenzler (1832) Raghu-Vansa p.24.
- ↑ Lucr., Nat. 6.526; Gen. 9.13–16.
- ↑ Sen. Oed. 316.
- ↑ Mund. 16.
- ↑ In Rerum gestarum libro XX, 11, 26–30.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad arcum caelestem spectant. |