Armata classis
Armata classis[1][2] est nomen, quo Italici sua lingua armata et Hispani sua lingua armada exercitum Hispanicum vocabant. In primis autem hoc nomine harum nationum classes nominabantur.
Praeclarus exercitus re vera fuit armata Hispanica quam Hispani Grande y Felicísima Armada ('Grandem et Felicissimam Armatam') vocabant, vel Armada Invencible ('Armatam invincibilem').
Ope exercitus sive armatae Hispanicae Philippus II, rex Hispanorum, anno 1588 Angliam expugnare voluit. Pugna navali Gravelinensi armatam alii ab Anglis victam esse dicunt alii aequo ibi Marte pugnatum esse. Quocumquemodo res se habeant, armata, quominus in fretum Britannicum renavigaret, adversis ventis impedita est. Quam ob rem incursio in Angliam dimissa est.
Tempestatum adversarum causa Hispani Britanniae circumnavigandae consilium ceperunt, ut periculosa navigatione patriam Hispanicam peterent. In mari septentrionali procellae alias naves Hispanicas mersere vel ad terram Scoticam Hibernicamque pepulere. Hispani ex 130 navibus 60 amiserunt. Ad minimum duodecim milia militum mortui sunt. Apud Anglos circa sex vel octo milia militum dysenteria et typho ambulatorio laborantes mortui sunt.
Philippus nuntio tristissimo de clade armatae invincibilis accepto fertur dixisse se non contra fluctus et procellas bellum gessisse.[3]
De fine armatae invincibilis
[recensere | fontem recensere]Primum autem Hispani parte armatae servata forte imperium permanserunt quod oceanos dominare pergebat. Postremo autem armata destructa est, cum Batavi 25 Aprilis 1607 ex provinciis tum Hispanicis quae autem insurrexerant Hollandia scilicet et Zelandia necopinato portum Gadium, ubi armata in ancoris erat, aggressi sunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Carl Darling Buck, A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages, p. 1378. Univ. of Chicago Press, 1949.
- ↑ [1] Ioannes Baptista Porta mentionem "armatae classis" facit.
- ↑ Hispaniae historia
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Armata classis spectant. |