Jump to content

Boreus

E Vicipaedia
B. westwoodi femineus

Classis : Insecta 
Ordo : Mecoptera 
Familia : Boreidae 
Genus : Boreus 
Latreille, 1816
   
Subdivisiones: Species

Boreus est maxime varium ex tribus generibus mecopterorum familiae Boreidarum. Quae insecta boreidae hiemales vulgo appellantur quia cum veris panorpidis arte cognatae sunt et frigidas petunt habitationes.

Descriptio et distributio

[recensere | fontem recensere]

Species huius generis colore obscuro sunt, a 3 ad 5 millimetra longae, earumque alae sunt imminutae et inutiles. Alae in maribus lororum similes sunt, sed in feminis brevia segmenta reliqua sunt. Feminis est ovipositor acutus. Ambobus sexibus est caput praelongum, rostrum proprie appellatum. Larvae, vermiculorum similes, plerumque glabrae sunt et procruribus carent.

Earum distributio geographica est holarctica et oecosystemata borealia, et habitationes elatas petunt.

B. hyemalis mas.

Species Borei ad circumiecta frigida penitus aptae sunt, et in superficie nivis saepe inveniuntur. Quamquam volatu carent, salire et subsaltare possunt. Omnes species, et adulti et larvae, bryophytis vescuntur. Mares loris duratis utuntur ad feminas prehendendas atque eas super eorum terga per coitum tollent.[1]

Huic generi sunt viginti septem fere species.

Fontes datorum: i = ITIS; c = Catalogue of Life; g = GBIF; b = Bugguide.net.

  1. Byers 2002.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Byers, George W. 2002. "Scorpionflies, Hangingflies, and other Mecoptera." The Kansas School Naturalist 48, no. 1 (Maius). ISSN: 0022-877X. Editio interretialis.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life