Basileus
Haec commentatio nondum stipula est. Oportet intra tres menses paginam corrigere. Etiam minimis paginis Vicipaedianis habendus est:
|
Basileus (Graece βασιλεύς (-βασιλέως, m.), Neograece βασιλιάς 'rex') fuit appellatio imperatorum imperii Byzantini ac nonnullorum regum Mycenaeorum Graecorumque. Basílissa (lingua Graeca antiqua βασίλισσα), appellatio feminina, et ad uxores regum et ad reginas designandas adhibita est.
Vocabuli origo
[recensere | fontem recensere]Quamquam etymologia vocabuli incerta est plurimi linguisti id minime originis Graecae sed revera Aetate Aenea ex linguis mediorientalibus acceptum esse putant. Nomen basileus (qa-si-re-u) iam in tabulis Scriptura Linearis B inscriptis ex saeculo tertio decimo a.C.n., quae in tabulario palatino inventae sunt, reperimus. Initio qasireu fuit appellatio magistratuum superiorum provincias Mycenaeas administrantes. Hoc vocabulum postea significationem regis accepit, id quod iam in versibus Homeri videre possumus, quamvis ibi non regem designet sed nobilem ducem.
Imperium Byzantinum
[recensere | fontem recensere]Ex anno 629, basileus fuit publica imperatorum Byzantinorum appellatio, quae antea autokrator 'imperator' vocata erat.