Gnaeus Papirius Carbo
Gnaeus Papirius Carbo (natus circa annum 135 a.C.n., mortuus anno 82 a.C.n. Lilybaeum) vir publicus Romanus fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius eiusdem nominis anno 113 a.C.n. ad consulatum pervenit, avunculus Gaius Papirius Carbo anno 120 a.C.n., frater eius Gaius Papirius Carbo anno 81 a.C.n. praeturam adeptus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 92 a.C.n. tribunus plebis et ad factionem Popularum vergens Gaio Claudio Pulchre consule seditionis accusatus est[1]. Tum lege de re nummaria tulit[2]. Quod fautor Gaii Marii erat, a Sulla persecutus est, sed anno 87 a.C.n. cum aliis Romam expugnavit. Annis 85 et 84 a.C.n. Lucius Cornelius Cinna eum collegam consulatus fecit. Tum Carbo pugnam contra Sullam paravit, qui ex oriente rediturus erat. Anno 82 tertio consul erat, nunc cum Gaio Mario Minore, filio Gaii Marii. Post pugnas vario eventu factas Carbo in Africam fugiebat. Captus a Gnaeo Pompeio atque Lilybaeo supplicio affectus est[3].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Carolus Ludovicus Elvers, "[I 9] P. Carbo, Cn." in Der Neue Pauly vol. 9 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01479-7) col. 290.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Marcus Tullius Cicero, de legibus III 42
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Historia naturalis XXXIII 24
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia I 286-449; Titus Livius, Periochae LXXX; LXXXVII-LXXXVIII
Antecessores: Lucius Cornelius Cinna II et Gaius Marius VII |
Consul 85 a.C.n. cum Lucio Cornelio Cinna III |
Successores: Lucius Cornelius Cinna IV et Gnaeus Papirius Carbo II |
Antecessores: Lucius Cornelius Cinna III et Gnaeus Papirius Carbo |
Consul 84 a.C.n. cum Lucio Cornelio Cinna III |
Successores: Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus |
Antecessores: Lucius Cornelius Scipio Asiaticus et Gaius Norbanus |
Consul 82 a.C.n. cum Gaio Mario Minore |
Successores: Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Tullius Decula |