Jump to content

Graceland

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia


Imago villae Graceland.
Sepulcrum Elvis Presley.

Graceland (scilicet "terra gratiae") villa est in qua Elvis Presley olim habitavit Memphide in urbe Tennesiae.

Elvis Presley villam emit anno quo quinto Dwight D. Eisenhower praesidens erat, quod habitare clam volebat. Multi homines in Terra Gratia habitabant. Pater Vernon materque Gladys habitabant ad Terram Gratiae. Postquam Vernon orbus in matrimonium aliam matronam reduxit, noverca Dea etiam ibi habitabat. Priscilla futura uxor Elvis quinque annos ad Terram Gratiae habitabat antequam Elvi nupsit.

Elvis mortuus est ad Terram Gratiae viginti annis postea. Villa facta est museum propter Priscillam Presley. Priscilla noluit Lisae Mariae inopiam divitiarum futuram esse. Sed curare Terram Gratiae multo constitit. Ita Priscilla voluit villam esse museum ut etiam 'pecuniafex' esset. Eius consilium floruit. Gradatim hereditas Lisae Mariae vicies crevit.

Elvis ornamenta in multis spatiis constituit. Quoddam spatium simile locis obsitis virgultis. Cataracta secundum pariem defluit. Supellectiles magnae sunt videnturque tegi pellibus animalium. Solum tegitur tapeto villoso viridi quod tale tapetum multo favore fructus sit cum id spatium aedificatum esset. Non solum solum tegitur tali tapeto, sed etiam tectum tegitur.

Quod Terra Gratiae museum est, multa ostentantur per omnem villam. Vestimenta salita quae Elvis maturus perfungens concentibus in Nivata gerere malebat. Etiam aurea vestimenta adsunt. Praeter vestimenta villa multos televisiones quae ostendat Elvem in multis concentibus conloquiisque habet. In hypogeo spatium fulminis est. Tres televisiones in spatio fulminis sunt quod Elvis noluit amittere cetera programmata spectanda sola televione. Plurimi phonodisci ostendatur. Complent quoddam ambulacrum. Multi visu praeter villam sunt. Autoraedae adsunt. Aeroplanum Lisa Marie adest. Stabulum pone villa est.

Quoque anno fautores Elvis per villam et secundum sepulcrum ambulaverunt ut artifecem meminisset. Die anniversaria mortis, fautores gravissimi sunt. Torvis oculis quemquam qui etiam minime ridet intuentur. Maxima multitudo quae umquam venit quadraginta milia hominum fuit.

Praeceptum maximum est: nemo gradus ascendit nisi cognati. Elvis vivens praeceptum exsecutus est; custodes nunc exsequuntur.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
templum

Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!