Jump to content

Dioncounda Traoré

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Dioncounda Traoré
Res apud Vicidata repertae:
Dioncounda Traoré: imago
Dioncounda Traoré: imago
Nativitas: 23 Februarii 1942; Kati
Patria: Malia
Dioncounda Traoré anno 2012

Dioncounda Traoré (natus die 23 Februarii 1943 in oppido Kati iuxta Bamako) est vir publicus Maliae. In urbe Bamako apud Lyceum Terrasson de Fougères educatus est. Alumnus est universitatum Moscuensis, Parisiensis et Nicaeensis: hic anno 1977 gradum doctoris ascendit.[1]

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Anno 1992 Traoré administer laboris atque administrationis emendandae factus est. Poseta fuit administer defensionis et deinde a die 25 Octobris 1994 ad usque 24 Augusti 1997 administer exterarum. Annis 1997 - 2002 et deinde ab anno 2007 legatus ad parlamentum Malii erat. 2007 etiam praeses parlamenti electus est. Die 22 Martii 2012 milites seditiosi Amadou Konare succenturione duce praesidem Toumani Touré deposuerunt et omnia instituta civitatis dissolverunt ut dixerunt[2]. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Timbuktu, ubi Alcaeda rerum potita est[3]. Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Traoré interim in Nigrum civitatem fugerat. Toumani Toure autem die 6 Aprilis se a magistratu praesidis recessit et officium praesidi parlamenti Malii Dioncounda Traoré tradidit[4]. Traoré in patriam rediit, ut officium susciperet.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Ministri rerum externarum Malienses