Dragon Ball
Dragon Ball ('Pila Draconis'; Iaponice ドラゴンボール) est Iaponicus picturarum liber (manga) a Toriiama Acira scriptus, in quo puer (nomine Songocu) fortissimus qui vivebat solus in quadam silva in montibus convenit puellam ex urbe (nomine Bulma) quacum illas dragon balls (pilae draconis) quaesiturus est, propterea quod cum omnes septem pilas in uno loco sint Draco veniet, qui, quidquid optas, omnia donare potest. Omnibus pilis inventis et multis monstris vinctis, Songocu apud magistrum artium martialium mutenroshi artem pugnandi discebat, cum alio discipulo nomine Culilin. Postea Songocu fit pugnator clarus, oppugnans multa monstra, satanamque et animalis et daemonis, de aliis planetibus. Sunt 42 libri editi.
Dicitur Dragonball clarissima manga esse omne in orbe. Liber divisus est in partes tres: Dragon Ball (Draconis Pila), Dragon Ball Z, et Dragon Ball Super.
Dragon Ball Z (Iaponice ドラゴンボールZ) est Iaponica anime et manga creata ac scripta a Toriiama Acira. Historiam narrat quae sequitur illam Dragon Ball.