Jump to content

Enoch Powell

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Enoch Powell
Res apud Vicidata repertae:
Enoch Powell: imago
Enoch Powell: imago
Nativitas: 16 Iunii 1912; Birminghamia
Obitus: 8 Februarii 1998; King Edward VII's Hospital Sister Agnes
Patria: Britanniarum Regnum
Nomen nativum: John Enoch Powell

Memoria

Iohannes Enoch Powell[1] (natus die 16 Iunii 1912; mortuus 8 Februarii 1998) fuit politicus et philologus Anglicus. Alumnus collegii Trinitatis apud Cantabrigienses, discipulus A. E. Housman eo tempore lectoris, philologiae praecipue Graecae studuit atque annum 25 agens professor creatus est universitatis Sidneiensis. Ibi inter discipulos eius fuit Gough Whitlam primus minister futurus. Secundo bello mundano in exercitu Britannico militavit; quo peracto in Angliam rediit. Legatus ad Parlamentum Britannicum inter annos 1950-1987, minister a valetudine inter annos 19601963 meruit, primo ministro Haroldo Macmillan.

  1. "Johannes Enoch Powell": ita Latine in titulo editionis Thucydideae quam anno 1942 apud Oxonienses divulgavit

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Heffer, Simon (1998). Like the Roman: The Life of Enoch Powell. Londinii: Weidenfeld & Nicolson. ISBN 978-0-297-84286-6

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Enoch Powell spectant.