Jump to content

Eduardus Mörike

E Vicipaedia
Wikidata Eduardus Mörike
Res apud Vicidata repertae:
Eduardus Mörike: imago
Eduardus Mörike: imago
Eduardus Mörike: subscriptio
Eduardus Mörike: subscriptio
Nativitas: 8 Septembris 1804; Ludovicoburgum
Obitus: 4 Iunii 1875; Stutgardia
Patria: Regnum Virtembergiae
Nomen nativum: Eduard Friedrich Mörike

Familia

Genitores: Carl Friedrich Mörike; Charlotte Mörike

Memoria

Sepultura: Pragfriedhof Stuttgart

Eduardus Mörike (natus die 8 Septembris 1804 Ludoviciburgi, mortuus die 4 Iunii 1875 Stuttgardiae) scriptor Germanicus more Romanticismo fuit.

Gymnasium Bad Urach frequentavit antequam Tubingae theologiae studeret. Ibi consuetudinem contraxit cum Ludovico Bauer, Gulielmo Waiblinger et David Frederico Strauß.

Opus pristinum maioris momenti fuit mythistoria iam matura cui titulus »Maler Nolten« (Stuttgardiae 1832; editio altera mutata 1877). Quae scholam Suebicam poeticam contemporaneam gravitate valde superavit. Cum praedicator auxiliaris variis in locis Virtembergiae fuisset, anno 1834 parochus Kleversulzbach factus est. Quo munere usque annum 1843 functus est. Insania coactus demissionem accipere debuit et inde annos nonnullos Mergentheim tamquam docens privatus vixit.

Anno 1851 Stuttgardiam iit ubi in Conventu Sanctae Catharinae magister creatus est. Eum laborem facilem usque annum 1866 facere potuit. Annis novissimis tamen in tristitia atque inertia, cui totam vitam nimis indulserat, vitam degebat.

Maximi momenti opus fuerunt carmina »Gedichte« (Stuttgardiae 1838). Ibi sensus nulla rhetorica fucati directo exprimuntur, quorum modestia popularis placet. Poemata velut »Der alte Turmhahn«, »Schön Rohtraut«, »Das verlassene Mädchen« inter optima litterarum Theodiscarum numerari possunt. Quorum multa Hugo Wolf notatione musica ornavit. Alliciunt etiam fabulae »Das Stuttgarter Hutzelmännlein« (Stuttgardiae 1852): hinc narratio »Historie von der schönen Lau« anno 1873 imaginibus Mauritii de Schwind aucta et edita est. Praeterea laudandum est opus septem in carminibus praetitulatum »Idyll vom Bodensee« (Stuttgardiae 1846) et lectores laetificant novellae »Mozart auf der Reise nach Prag« (Stuttgardiae), »Der Schatz« et »Lucie Gelmeroth« quas collectas habemus in florilegio »Gesammelte Erzählungen«.

Insuper Mörike Theocriti Idyllia (cum Notter, Stuttgardiae 1853–56) et res Anacreontis (Stuttgardiae 1864) convertit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum Mörike spectant.