Henoticum
Henoticum[1] (a verbo Graeco ἑνότης, unitivum[2], deductum) fuit edictum de unitate ecclesiae ab imperatore Zenone anno 482 sancitum, quod altercationes theologicas inter asseclas Concilii Chalcedonensis (451) et Monophysitas, qui imprimis in provinciis orientalibus Imperii Romani vivebant, sedaret. Ab Henotico canones Chalcedonenses non reiecti, sed neglecti sunt. Definitio verae (orthodoxae) fidei canonibus conciliorum Nicaeni (325), Constantinopolitani (381) et Ephesini (431) referendis fit.
Quod compromissum quidem Henotici animos Monophysitarum non nihil confirmavit, haudquaquam satis fecit, simul autem ab episcopo Romano acerbe repugnatum est, conatus imperatoris, ut imperium in rebus religiosis uniret, ad irritum cecidit et contra brevi eo perventum est, ut Schisma Acacianum ecclesiam Romanam a Constantinopolitana divisit.
Edictum in historia ecclesiae Evagrii Scholastici redditur (3,14).
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- G. Prinzing: Henotikon. In: Lexikon des Mittelalters, Vol. 4, Coll. 2134. (Theodisce)
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Henotikon in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)