Historia physicae
Physica est disciplina scientiae naturalis, cuius obiectum primarium studium materiae et energiae est. Inventiones physicae a scientiis naturalibus et technologia adhibentur. Hodie physica laxe dividitur in physicam classicam et hodiernam.
Historia antiqua
[recensere | fontem recensere]Elementa quae postea physicam constituerint apprime ex disciplinis astronomiae, optices, et mechanicae hauserunt, methodologice per studium geometriae adunatis. Quae disciplinae antiquitus se evolvere coeperant cum scriptoribus Babylonianis et Graecis, utputa Archimedem et Ptolemaeum. Philosophia tamen antiqua inclusit id quod postea physicam appellabant.
Notio Graeca
[recensere | fontem recensere]Saltem ex aetate archaica philosophi prae-Socratici in Graecia (650-480 a.C.n.) naturam rationaliter intelligere conabantur. Philosophus celeberrimus, Thales Milesius (saeculis septimo et sexto a.C.n.) pater scientiae vocari solet, quoniam varias supernaturales explicationes religiosas seu mythologicas ad phaenomena naturae enucleanda accipere renuebat, asseverans omni eventui esse causam naturalem. Tales progressui scientiae contulit, cum ipse aquam elementum fundamentale esse proposuisset, in experimentatione sucini magnetumque versatus.
Anaximander, ob theoriam suam proto-evolutionariam celeberrimus, ideas Thalis redarguit, et substantiam quam apeiron nuncupavit materiam constituentem proposuit. Anno fere 500 a.C.n., Heraclitus autumabat legem fundamentalem universum regentem esse principium mutationis, nihilque indeterminate eodem statu manere. Quibus observatis, primus academicorum physices antiquae factus est, qui munus quo tempus in universo fungitur agnoverit, notionem in hodierna physica recentissima maximi momenti simulque contentiosi.
Tempore Graeciae classico (saeculis 6, 5, et 4 a.Chr.n.) necnon hellenistico, philosophia naturalis tarde in campum studiorum commoventem et contentiosum se evolvebat. Aristoteles, Platonis discipulus, conceptum promovit phaenomenorum physicorum observationem demum conferre quituram esse ad detegendas leges naturae eadem gubernantes. Scripta Aristotelis physicam, metaphysicam, poesim, theatrum, musicam, logicam, rhetoricam, glottologiam, politicam, reipublicae moderamen, ethicam biologiam et zoologiam attingunt. Primum opus scripsit quod in studio physices speciatim versatur: saeculo 4 a.C.n. systema Aristotelicum, quod postea ut physica Aristotelica innotuit, condiderat. Ideas enucleare conabatur ut motum (et gravitatem), ope theoriae quattuor elementorum. Aristoteles credidit omnem materiem compositam esse aethere, combinatione quadam quattuor elementorum: telluris, aquae, aeris ignisque. Aristoteles porro putavit haec quattuor elementa terrestria transformationis capacia esse et locum eorum naturalem versus moveri: itaque lapis cadit deorsum versus centrum cosmi, flammae vero sursum surgunt circumferentiam versus. Denique, physica Aristotelica enormiter percrebruit per plura saecula in Europa, unde medium aevum, praesertim in evolutione scientiali et scholastica notiis augebatur. Doctrina receptissima manebat donec Galilaeus et Newton apparuissent.
Mature in Graecia classica, scientia, quod Tellus est sphaericum, communiter accepta erat. Circa annum 240 a.Chr.n., Erastothenes (276-194 a.Chr.n.) accurate eius circumferentiam aestimavit. Contra quod Aristoteles opinatus est, Aristarchus Samius explicite argumentum ostendit pro modello heliocentrico systematis solaris, i.e. Solem, neque Tellurem, in ejus centrum collocans. Seleucus, Aristarchinae theoriae heliocentricae assecla, Tellurem circa eius axem rotare asseruit, quod vicissim, circa solem revolvitur. Argumenta quae adhibuit quamvis deperderentur, Plutarchus asseveravit Seleucum primum fuisse qui systema heliocentricum ratiocinatione demonstrasset.
Saeculo tertio a.C.n., Archimedes Syracusanus, mathematicus Graecus, qui grandissimus suae aetatis mathematicus esse fertur, grandissimusque omnium temporum, fundamina hydrostaticaeque staticaeque iecit, mathematicam bracchii computavit. Scientiarum studiosus praestantissimus, Archimedes systemata trochlearum elaboravit quibus obiecta larga minimo conamine moverentur. Cochlea Archimedis artem hydro-ingeniariam recentissimam suffulsit, machinamenta bellica quae invenit multum ad copias Romae retinendas conferebant tempore Primi belli Punici. Quin immo Archimedes, argumenta Aristotelis illiusque metaphysicam discerpserat, idque ostendit, quod fieri nequit, ut mathematica et natura dissocientur, theoriis matheseos in inventiones practicas conversis. Ipse circa 250 porro legem, quam vim erigendi appellant, elaboravit, quae ut principium Archimedis innotescebat. In mathematica, Archimedes methodum exhaustionis adhibuit, ut aream sub arcu parabolae summatione serierum infinitarum computarent, accuratam approximationem pi praebuit. Principia quoque elaboravit statuum equilibrii centrorumque gravitatis, ideorum, quem postea academicos clarissimos Galilaeum et Newtonum affecerunt.
Hipparchus (190-120 a.Chr.n.), praesertim astrologiae matheseosque studiosus, elegantissimis technis geometricis usus est ad describendam motum astrorum et planetarum, etiam tempora quae accidunt solis eclipsibus praedicens. Addidit computationes distantiae Solis et Lunae a Terra, ex emendationibus suis instrumentis observationalibus eo tempore adhibitis. Alius priscorum physicorum clarissimus fuit Ptolemaeus (90-168), unus ex praestantissimis ingeniis temporis imperii Romani. Ptolemaeus auctor fuit plurium tractationum scientificarum, quarum tres saltem contulerunt ad scientiam islamicam et Europaeam postea. Primus est tractatus astronomicus nunc ut Almagest pervulgatus. Secunda est Geographia, quae notitias geographicas Romanorum et Graecurum pertractat.
Multa a vetustissimis nota, quae olim coacervabantur, perierunt. Immo vero, pauca tantum operum a clarioribus ingeniis scriptorum supererant. Quamvis saltem quattuordecim libros scripserit, nihil paene ex opere immediato Hipparchi supererat.
India et Sinae
[recensere | fontem recensere]Traditiones physicae et mathematicae etiam in antiquitate Sinensi et Indica exstabant.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Buchwald, Jed Z. and Robert Fox, eds. The Oxford Handbook of the History of Physics (2014) 976pp; excerpt
- Byers, Nina; Williams, Gary (2006). Out of the Shadows: Contributions of Twentieth-Century Women to Physics. Cambridge University Press. ISBN 0-521-82197-5
- Cropper, William H. (2004). Great Physicists: The Life and Times of Leading Physicists from Galileo to Hawking. Oxford University Press. ISBN 0-19-517324-4
- Dear, Peter (2001). Revolutionizing the Sciences: European Knowledge and Its Ambitions, 1500–1700. Princeton: Princeton University Press (published 2001). ISBN 0-691-08859-4.
- Gamow, George (1988). The Great Physicists from Galileo to Einstein. Dover Publications. ISBN 0-486-25767-3
- Heilbron, John L. (2005). The Oxford Guide to the History of Physics and Astronomy. Oxford University Press. ISBN 0-19-517198-5
- Nye, Mary Jo (1996). Before Big Science: The Pursuit of Modern Chemistry and Physics, 1800–1940. New York: Twayne. ISBN 0-8057-9512-X.
- Segrè, Emilio (1984). From Falling Bodies to Radio Waves: Classical Physicists and Their Discoveries. New York: W. H. Freeman. ISBN 0-7167-1482-5.
- Segrè, Emilio (1980). From X-Rays to Quarks: Modern Physicists and Their Discoveries. Franciscopoli: W. H. Freeman. ISBN 0-7167-1147-8.
- Weaver, Jefferson H. (editor) (1987). The World of Physics. Simon and Schuster. ISBN 0-671-49931-9 A selection of 56 articles, written by physicists. Commentaries and notes by Lloyd Motz and Dale McAdoo.
- de Haas, Paul, "Historic Papers in Physics (20th Century)"
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Joachim Schummer: praelectio Carolsruhae habita de historia et philosophia physicae
- "Selected Works about Isaac Newton and His Thought" apud: The Newton Project
- chronologia
- Vicifons