Onus electricum
Onus electricum[1] est proprietas materiae quae magnitudinem interactionis electromagneticae inter corpora determinat. Aequaliter est proprietas materiae tractabilis et proprietas particulae minimae ex quibus omnis materia tractabilis fit.
Unitates metiendi
[recensere | fontem recensere]Oneris electrici unitas in Systemate unitatium Internationali est Coulomb, littera C scripta. Electrona habent, exempli gratia, oneris electricum −e = − 1.602 176 487(40) × 10-19 C.[2] In systemate unitatium Gaussiano, valor compar est −e = − 4.803 204 272 (120) × 10-10 Fr (vel esu).
Iampridem notum est onus electricum esse semper numerum discretum; i.e., quamlibet habere magnitudinem non potest. Qua de causa physici solent oneris electrici quantitates scribere in oneris e elementarii fractionibus. Dicitur protona habere oneris +e et quarcia +2/3 e aut −1/3 e.[3] Nonnumquam quoque simplicius dicitur protona habere oneris +1, electrona -1 et quarca +2/3 aut -1/3. Multae particulae minimae aliae etiam onus habent electricum, et particula quaeque antiparticulam habet suam cuius onus electricum est in signo contrarium.
Interactio electromagnetica quantica
[recensere | fontem recensere]Onus electricum etiam est unum ex numeris quanticis quibus particulae minimae in classes distribuuntur et est proprietas quae electromagneticam inter eas interactionem definit. Theoria physica quae particularum onus electricum habentium actiones in se mutuo optime describit nominatur electrodynamica quantica, cuius abbreviatio est QED.[4] Ad vim inter electrona duo electrodynamicae quanticae praeceptis computandam necesse est multa diagrammata Feynmaniana computare, ex quibus diagramatibus primum in figura in dextera parte patet.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
- ↑ Hic valor oneris electricum quod electronti pertinet est secundum Institutum Nationale Regulae Technologiaeque NIST.
- ↑ Nota bene: quarca libera nunquam est et semper intus barionum aut mesonum inveniuntur.
- ↑ Exempli gratia, ex Latine Quantica ElectroDynamica.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Bergmann, Ludwig, et Clemens Schaefer. 2006. Elektromagnetismus. In Lehrbuch der Experimentalphysik vol. 2. Ed. nona. Berolini: Walter de Gruyter. ISBN 978-3-11-018898-1.
- Feynman, Richard P. 2007. Feynman-Vorlesungen über Physik. Monaci et Vindobonae: Oldenbourg. ISBN 978-3-486-58444-8.
- Nolting, Wolfgang. 2007. Elektrodynamik. In Grundkurs Theoretische Physik vol. 3. Ed octava. Berolini: Springer. ISBN 978-3-540-71251-0.
- Tipler, Paul A. 2000. Physik. Ed. tertia, emendata. Heidelbergi et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-86025-122-8.