Linguae Nigro-Congenses
Appearance
Linguae Nigro-Congenses | ||
---|---|---|
Situs: | Africa occidentalis et meridionalis | |
Status: | familia linguarum numerosa et ramificata; nonnulli secludunt linguas Mande | |
Divisiones: | ||
ISO 639-2: | nic
| |
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Linguae Nigro-Congenses sunt familia latissima linguarum Africanae sub-Saharanae. Eius familiae sunt fere novem divisiones, scilicet linguae Kordofaniae, linguae Kadugli, linguae Mande (has autem nonnulli secludunt), linguae Atlanticae, linguae Gur, linguae Kwa, linguae Benue-Congo, et grex linguarum Bantuensium sensu lato.
Ultimae illae divisioni pertinent linguae permultae et Nigeriae et Africae australocentralis, et praecipue Bantuenses sensu stricto, inter quas numerantur Svahilica vel Suahelica, Ndebele, Xhosa, Zulu, Swati, Phuthi, Sotho septentrionalis, Sotho australis, Tswana, Venda, Tsonga.
Nexus interni