Manifestationes Islandicae crisi pecuniaria concitae (2008–2011)
Manifestationes Islandicae crisi pecuniaria concitae annorum 2008–2011 seu Res Novae Islandicae propter crisin pecuniariam Islandicam inciderunt. Manifestationes sporadicae ex mensi Octobris 2008 tractatui Rectionis Islandicae ad crisin pecuniariam spectanti adversantes fuerant, et hae die 20 Ianuarii 2009 adauctae sunt, cum milleni homines reclamatum ad Althing Reykiavicae iter fecerunt.[1][2][3]
Illi dissensionem demonstrabant ut rectionis legati abdicent comitiaque habeantur.[4] Manifestationibus plerumque finis facta est cum rectio vetus ad dextram inclinans se gubernatione abdicavit.[5] Nova rectio laeva creata est comitiis exeunte mensi Aprilis anni 2009 habitis, quae manifestationibus adnuebat et reformationem coepit ad, inter alia, Geirum Haarde priorem Primum Ministrum pro Landsdómur accusandum.
Nonnulla quoque referenda habita sunt ut cives, utrum Icesave aes alienum eorum argentariarum reddiderint, constituerint. 30 communes factionibus politicis vacantes electi sunt ut Congressu Constitutionali Islandico formato novam Constitutionem Islandicam redegerint. Concilium Constitutionale, cui eidem infuerunt, post legalia quaedam problemata Rudia Constitutionis Parlamento Islandico die 29 Iulii 2011 ostendit.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gunnarsson, Valur (21 January 2009). "Icelandic lawmakers return to work amid protests". Associated Press
- ↑ "Iceland protesters demand government step down". Reuters. 20 January 2009
- ↑ "Icelandic police tear gas protesters". Associated Press. 22 January 2009
- ↑ "Opposition attempts to call Iceland elections, bypassing PM". icenews.is. 22 January 2009
- ↑ Nyberg, Per (26 January 2009). "Icelandic government falls; asked to stay on". CNN
- ↑ "Stjórnlagaráð 2011 – English". Stjornlagarad.is. 29 July 2011