Marcus Vinicius (consul 30 et 45)
Marcus Vinicius (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 46) senator Romanus fuit. Pater eius Publius Vinicius, consul ordinarius anno 2erat. Ipse anno 30 summum magistratum primo gessit. Eo anno Velleius Paterculus rerum gestarum scriptor Vinicio sua opera (Historiae libri duo) dedicavit[1]. Erat familiaris Lucii Aelii Seiani, sed propter amicitiam Tiberii imperatoris illius casu non afflictus est. Anno 32 Iuliam Livillam, filiam Germanici Caesaris in matrimonium duxit. Anno 36 cum aliis senatoribus post incendium magnum Romae ad detrimentum aestimandum delectus est[2]. Cum Iulia uxor coniurationis accusata anno 39 relegata est, incolumis maritus mansit. Anno 41 caedibus Caligulae interfuit, imperium ei oblatum quamvis cupidus consulibus obstantibus aspernatus est[3]. Uxor eius eodem anno a Messalina imperatrice ad mortem voluntariam coacta est. Tamen Claudium imperatorem in Britannicam expeditionem anno 43 secutus est, ornamenta triumphalia accepit. Anno 45 iterum consul ordinarius creatus est. Anno 46 mortuus est, seu Messalinae iussu seu naturae morte debita[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]
Antecessores: Gaius Fufius Geminus et Lucius Rubellius Geminus |
Consul 30 cum Lucio Cassio Longino |
Successores: Tiberius Caesar Augustus V et Lucius Aelius Seianus |
Antecessores: Titus Statilius Taurus et Gaius Sallustius Passienus Crispus II |
Consul 45 cum Tito Statilio Tauro Corvino |
Successores: Decimus Valerius Asiaticus II et Marcus Iunius Silanus |