Mircea Dumitru
Mircea Dumitru (natus die 14 Iulii 1960 Bucarestae) philosophus et vir publicus Dacoromanicus est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Dumitru Bucarestae scholam frequentabat et anno 1979 testimonium maturitatis accepit. Deinde ad annum 1985 apud Universitatem Bucarestensem et 1994 - 1998 apud Universtatem Tulane in Nova Aurelia philosophiae studebat. Tum doctor philosophiae promotus est. Annis 2000 - 2008 decanus facultatis philosophiae Universitatis Bucarestensis erat et ab anno 2004 professor eiusdem universitatis est. Ab anno 2011 etiam rector suae almae matris est[1]. Anno 2015 iterum rector electus est[2].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Die 5 Iulii 2016 primus minister Romaniae Dacianus Cioloş eum novum ministrum eruditionis nationalis nominavit[3]. Hoc in officium Hadriano Curaj successit. Iam die 4 Ianuarii 2017 cum toto consilio ministrorum se a magistratu recessit et Paulus Năstase eius successor nominatus est[4].
Familia
[recensere | fontem recensere]Dumitru uxorem duxit atque filium habet.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Curriculum vitae in situ interretiali Universitatis Bucarestensis
- Curriculum vitae apud ub-filosofie.ro
Notae
[recensere | fontem recensere]
Michael Șora • Georgius Ştefan • Michael Golu • Livius Maior • Virgilius Petrescu • Andreas Marga • Catharina Andronescu • Alexander Athanasiu • Mircea Miclea • Michael Hărdău • Christianus Adomniței • Antonius Anton • Catharina Andronescu • Aemilius Boc • Daniel Funeriu • Cătălin Baba • Ioannes Mang • Livius Pop • Catharina Andronescu • Remus Pricopie 2012 • Sorin Cîmpeanu 2014 • Hadrianus Curaj 2015 • Mircea Dumitru 2016 • Paulus Năstase 2017 • Livius Pop 2017 • Valentinus Popa 2018 • Rovana Plumb (pro tempore) 2018 • Catharina Andronescu 2018 • Daniel Breaz (2019 pro tempore) • Monica Christina Anisie 2019 | |