Nadymus
Locus: 65°32′0″N 72°31′0″E
Numerus incolarum: 45 229
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Nadymus[1] (Russice Надым) est urbs in districtu autonomo Iamalo-Nenetico regionis Tumenensis Russiae ad Circulum Arcticum sita. In ripa laeva fluminis eiusdem nominis stat. Incolarum circa 45 milia anno 2020 habet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Colonia ad Nadymum flumen etiam saeculis XVI et XVII exsistebat. Nunc reliquiae eius locus archaeologicus Castellum Nadymense[2] sunt, 60 chm ab urbe hodierno et 32 chm ab ostio Nadymi fluminis. In ripa dextra Nadymi fluminis initio saeculi XX mercatus, ubi nunc Nadymus Priscus[3] colonia sita est. Ferrivia Transpolaris(ru) anno 1952 trans Nadymum constructa erat, sed post annum 1953 deserta est. Anno 1957, cum cubile[4] gasii naturalis Medvež'e[5] elaborari incipiebat, Nadymus hodiernus aedificari incipit. In numerum urbium anno 1972 inclusus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXXVI. (Textus apud Google Books)
- ↑ Надымское городище.
- ↑ Старый Надым.
- ↑ Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici petrolífero, yacimiento apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 822. ISBN 9789509771345 [PDF]
- ↑ Scilicet Ursinum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nadymum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 65°32′0″N 72°31′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |