Societas Iesu
Societas Iesu est ordo religiosus ab Ignatio de Loyola, Francisco Xaverio, Petro Fabro, aliisque sociis conditus. Quem Paulus III papa die 27 Septembris 1540 bulla apostolica "Regimini militantis Ecclesiae" approbavit.
Initium Societatis Iesu posuerunt septem socii anno 1534 Lutetiae cum voverint paupertatem et castitatem perpetuam et peregrinationem ad Hierosolymam. Impossibili pereginatione belli causa, deciderunt Romam contendere et sibi Papam offerre ad missiones. Ita annis successivis ordinem religiosum condiderunt.
Patres Societatis Iesu laborem dedicant curae animarum, imprimis Exercitia spiritualia dant, in toto orbe terrarum collegia ad erudiendos pueros et universitates studiorum fundunt, in missionibus fidem propagant, operibus caritatis egentes adiuvant. Principia societatis sunt, secundum Ignatium de Loyola, inter alia "discreta caritas" et "accommodatio". Sententia societatis est "(Omnia) Ad maiorem Dei gloriam," quae litteris compendiariis AMDG seu OAMDG scribi solet.
Die 13 Martii 2013 Georgius Marius Bergoglio primus ex ea societate papa creatus est.
Praepositi generales Societatis Iesu
[recensere | fontem recensere]Societati "praepositus generalis" praeest, qui a die 19 Ianuarii 2008 Adolphus Nicolás est. Decessores eius fuerunt:
- Ignatius de Loyola 1541–1556
- Iacobus Laínez 1558–1565
- Franciscus de Borja 1565–1572
- Everardus Mercurian 1573–1580
- Claudius Aquaviva 1581–1615
- Mutius Vitelleschi 1615–1645
- Vincentius Carafa 1646–1649
- Franciscus Piccolomini 1649–1651
- Aloisius Gottifredi 1652–1652
- Goswin Nickel 1652–1664
- Ioannes Paulus Oliva 1664–1681
- Carolus de Noyelle 1682–1686
- Thyrsus González 1687–1705
- Michael Angelus Tamburini 1706–1730
- Franciscus Retz 1730–1750
- Ignatius Vicecomes 1751–1755
- Ludovicus Centurione 1755–1757
- Laurentius Ricci 1758–1775
Die 21 Iulii 1773 papa Clemens XIV edictum Dominus ac Redemptor promulgavit, quo hanc societatem abolendam decerneret.
Tempore dissolutionis Iesuitae ducti sunt a:
- 1782–1785 Stanislaus Czerniewicz
- 1785–1798 Gabriel Lenkiewicz
- 1799–1802 Franciscus Kareu
- 1802–1805 Gabriel Gruber
Anno 1814 Societas Iesu restituta est.
- Thaddaeus Brzozowski 1814–1820
- Aloisius Fortis 1820–1829
- Ioannes Philippus Roothaan 1829–1853
- Petrus Ioannes Beckx 1853–1887
- Antonius Maria Anderledy 1887–1892
- Ludovicus Martin 1892–1901
- Franciscus Xaverius Wernz 1906–1914
- Vladimirus Ledóchowski 1915–1942
- Ioannes Baptista Janssens 1946–1964
- Petrus Arrupe 1965–1983
- Petrus Ioannes Kolvenbach 1983–2008
- Adolphus Nicolás 2008-2016
- Arthurus Sosa Abascal 2016-
Ab anno 1981 usque ad annum 1983, cum Petrus Arrupe gravi ictu laboraret, curatores ordinis fuerunt Paulus Dezza et Iosephus Pittau.
Clari sodales Societatis Iesu
[recensere | fontem recensere]- Alexander Donatus
- Aloisius Gonzaga
- Angelus Secchi
- Antonius Vieira
- Bernardus Lonergan
- Carolus Malapertius
- Carolus Maria Martini
- Carolus Rahner
- Carolus Werpaeus
- Ferdinandus Cardenal
- Ferdinandus Maaß
- Franciscus Papa
- Franciscus Xaverius
- Hugo Rahner
- Iacobus Iucius
- Ioannes Iosephus Surin
- Iulianus Nacaura
- Iulius Aleni
- Ludovicus Cellotius
- Martinus Martini
- Matthaeus Riccius
- Michael de Certeau
- Petrus Canisius
- Petrus Canisius
- Petrus Faber
- Petrus Kibeus
- Rodericus de Arriaga
- Stanislaus Kostka
Universitates et scholae Societatis Iesu (exempla)
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Libri antiquiores
- Iosephus Iuvencius, Historia Societatis Iesu. Pars 5 ii: Ab anno Christi MDXCI ad MDCXV. Romae, 1710 (Textus apud Google Books)
- Christophorus Pelargus, Novus Iesuitismus, hoc est, Paradoxa sive absurdissima Iesuitarum dogmata in singulis Christianae fidei articulis ... examinata. Francofurti, 1608 (Textus apud Google Books)
- Constitutiones Societatis Iesu: Anno 1558. Romae, in aedibus societatis Iesu
- Regulae superiorum Societatis Jesu. 1805
- Epistolae praepositorum generalium ad Patres et Fratres Societatis Jesu
- De missionibus Sinensibus
- Acta causae rituum seu ceremoniarum Sinensium. Venetiis, 1729 (Textus apud Google Books)
- Ad virum nobilem de cultu Confucii philosophi et progenitorum apud Sinas. Antverpiae, 1700 (Textus apud Google Books)
- De ritibus Sinensium erga Confucium philosophum. Leodii, 1700 (Textus apud Google Books). Leodii et Venetiis, 1700 (Textus apud Google Books). Augustae Vindelicorum, 1701 (Textus apud Google Books)
- Historia cultus Sinensium, seu varia scripta de cultibus Sinarum. Coloniae, 1700 (Textus apud Google Books)
- Observationes circa expositionem rituum Sinensium factam S. Congregationi. 1710 (Textus apud Google Books)
- Responsa ad ultimas scriptiones RR. Patrum S. J. in causa Sinensi oblata. 1704 (Textus apud Google Books)
- Philippus Couplet, Catalogus Patrum Societatis Jesu, qui post obitum S. Francisci Xaverii primo saeculo, sive ab anno 1581 usque ad 1681 in Imperio Sinarum Iesu-Christi fidem propagarunt. 1686 (Textus apud Google Books)
- Iacobus Le Favre, De Sinensium ritibus politicis acta. Parisiis, 1700 (Textus apud Google Books)
- Franciscus Noel, Philosophia Sinica. Pragae, 1711 (Textus apud Google Books)
- Franciscus Noel, Gasparus Castner, Memoriale et summarium novissimorum testimoniorum Sinensium. 1704 (Textus apud Google Books)
- Franciscus de Rougemont, Historia Tartaro-Sinica nova. Lovanii, 1673 (Textus apud Google Books)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Abbreviationes ecclesiae Catholicae Romanae (Germanice editum cum verbis Latinis)
- Catalogus provinciarum, collegionum, residentiarum, seminariorum et missionum Societatis Iesu, anni 1750 (p. 145)
Hominum praeclarorum Societatis Iesu imagines
[recensere | fontem recensere]Albi · Augustiniani · Barnabitae · Benedictini · Camilliani · Canonici Augustiniani · Capuccini · Carmelitae · Carmelitae Discalceati · Carthusiani · Cistercienses · Claretiani · Comboniani · Dominicani · Eudistae · Filii Amoris Misericordis · Franciscani · Iesuitae · Lasalliani · Legionari Christi · Mercedarii · Minimi · Oratoriani · Passionistae · Praemonstratenses · Rosminiani · Sacra Familia · Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes · Salesiani · Scalabriniani · Scheutistae · Servi Mariae · Servi Iesu et Mariae · Spiritani · Trappistae · Trinitarii · Ursulinae · Vincentiani