Jump to content

Sema (Alexandria)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Sema (Alexandria) (Alexandriae)
Sema (Alexandria)
Sematis situs secundum Mahmoud-Bey (1872)

Sema, sed apud aliquos Soma (Graece Σῆμα, Σῶμα, scil. "sepulchrum" aut "corpus") fuit locus in urbe Alexandria ubi Alexandri Macedonis sepulchrum fuit; postea cadavera Ptolemaeorum Aegypti regum ibidem iecerunt. Sema in regione urbana Regiarum domorum repertum est. Strabo in Geographicorum libris sic descripsit:

Regiarum pars et illud est quod "Corpus" appellatur. Id circuitus quidam est in quo regum sepulturae et Alexandri erat. Nam Ptolemaeus Lagi filius Alexandri corpus Perdiccae abstulit cum id ex Babylone deferret, atque huc diverteret ... Alexandri corpus Ptolemaeus Alexandriam detulit, eique parentavit, quod et adhuc ibi iacet, sed nequaquam in eodem alveolo: nam qui nunc vitreus est, prius aureus erat.
Strabo, Geographica 17.1.8

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Mahmoud-Bey, Mémoire sur l'antique Alexandrie. Copenhagen, 1872


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.