Jump to content

Specismus

E Vicipaedia

Specismus[1] est iurum diversorum entibus ob eorum speciem datio. Terminus a Britannico psychologo Richardo D. Ryder anno 1973 creatus est ut praeiudicata opinio contra non humana entia, in corporalibus differentiis constans itaque sine causa morali,[2] sonetur. De quoque misanthropia dici potest: odio hominum omnium solummodo quod homines sunt. Scripsit Ryder anno 1975: "Voce q.e. 'specismus' utor ad latam ab hominibus alias contra species gestam discriminationem describendam ... Specismus est discriminatio, et velut omnis discriminatio similitudines inter rem discernentem et rem discretam praetermittit."[3]

Termino praecipue iurum animalium actores utuntur, nam irrationale sit seu improbum entia sensitiva tamquam res parvas possessionesve putare. Alii autem philosophi scientiarumque periti specismum acceptabilem, immo commendabilem, defenderunt philosophiam.[4][5]

Thomas Regan philosophus omnia animalia iura naturalia tenere arguit, atque infas esse propter quandam rationabilitatis inopiam minus ea aestimare, quam infantes et morbo mentis infirmi speciae nostrae socii aestimentur.

Petri Singer argumenta philosophica contra specismum ex aequali lucrorum consideratione? constant.

Nexus interni

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Ryder, Richard. "All beings that feel pain deserve human rights", The Guardian, August 6, 2005.
  3. "I use the word 'speciesism' to describe the widespread discrimination that is practised by man against other species ... Speciesism is discrimination, and like all discrimination it overlooks or underestimates the similarities between the discriminator and those discriminated against."
  4. C. Cohen (1986) The case for the use of animals in biomedical research, The New England Journal of Medicine, Vol. 315, No. 14.
  5. J. A. Gray (1980) In defense of speciesism, Behavioral and Brain Sciences, Vol. 13 No. 1.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]