Paulus Ziemiak
Paulus (Germanice Paul) Ziemiak (natus die 6 Septembris 1985 Stettini nomine Paweł Ziemiak[1]) rerum politicarum peritus Germanicus e Polonica gente factionis Christianae Demcocraticae (CDU) est.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Ziemiak anno 1988 cum parentibus in Germaniam venit. Ibi scholam frequentavit et testimonium maturitatis accepit. Apud universitates Monasteriensem et Osnabrugensem iurisprudentiae studebat neque autem primam probationem adeptus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 1998 Unionem Iuvenilem et anno 2001 ad factionem CDU accessit. Anno 2014 praeses Unionis Iuvenilis electus est[2] et ad annum 2019 mansit. Anno 2017 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et die 8 Decmbris 2018 Anna Margarita Kramp-Karrenbauer, nova praeses CDU eum secretarium generalem factionis CDU proposuit atque in conventu factionis electus est. Mense Martio 2019 Tilman Kuban successor eius praeses Unionis Iuvenilis electus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Ziemiak spectant. |
Bruno Six (1947) • Alfredus Sagner (1948) • Josephus Hermannus Dufhues (1949) • Ernestus Majonica (1950) • Gerhardus Stoltenberg (1955) • Bert Even (1961) • Egon Klepsch (1963) • Georgius Echternach (1969) • Matthias Wissmann (1973) • Christophorus Böhr (1983) • Hermannus Gröhe (1989) • Nicolaus Escher (1994) • Hildegarda Müller (1998) • Philippus Mißfelder (2002) • Paulus Ziemiak (2014) • Tilman Kuban (2019) | |