Philippus Davis
Philippus Davis, vulgo Philip Edward atque saepe Brave Davis (die 7 Iunii 1951 natus) est iuris consultus et politicus Bahamensis.
Nassovia in urbe natus est,[1] matre ancilla ibi laborante sed insulae Exumae Magnae nativa, patre ab Insula Catorum oriundo ubi puer aliquot annos apud avos educatus erit. Apud argentariam laboravit, deinde apud advocatum. Ipse iuris consultus ab anno 1975 operam dedit: anno 1995 praeses consociationis causidicorum Bahamensium electus est. Ab 2002 legatus est parlamento Bahamensi pro circulo paterno Insulae Catorum. Sodalis factionis liberalis progressivae, primus minister vicarius ministerque operum publicorum ab 2012 meruit, sed ab 2017, factione in comitiis eius anni malo successu contendente, dux contrariorum in parlamento factus est. Novis comitiis victor primus minister die 17 Septembris 2021 inauguratus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Phoenix Empowerment; sed insulae Catorum natus secundum Black Past, per errorem ut videtur
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Philip “Brave” Davis" (2012?) olim apud Nassau Guardian divulgatum
- Sheri-Kae McLeod, "Phillip Davis Sworn in as Prime Minister of Bahamas" in Caribbean National Weekly (17 Septembris 2021)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • • Black Past |