Plantasia
Plantasia (portmanteau: planta + phantasia) est magna caldarium publicum, in Parc Tawe horto commercii Swanseae Cambriae situm, quod anno 1990 apertum est.
Plantasia variissimas plantas tropicas atque insecta, reptilia, et pisces exhibet. Caldarium duas continet zonas: tropicam, cui est silva pluvialis, et aridam. Congeries plus quam 5000 plantarum comprehendit, quarum multae in earum habitatione naturali sunt exstinctae. Inter plantas conservatas sunt musae, cocoes, magnae bambusae, papayae, congeriesque embryophytorum et cactorum.[1]
Cum plantis sunt animalia, inter quae Correlophus ciliatus; Theraphosidae; Pygocentrus nattereri; Cyprinus carpio; Ara chloropterus; Loriinae et alii parvi Psittaciformes; Chamaeleonidae; Pogona; et unus Python bivittatus. Praeterea, Plantasia duas conservat species critice periclitatas: Saguinus oedipus et Testudo kleinmanni.[2]
Plantasia anno 2011 Casam Silvae Pluvialium exhibitionibus addidit, per principia fundamentalia a tribubus silvestribus adhibita, exque materiis silvestribus sicut bambusa, frondes palmarum, et argilla exstructam, modum quo tribus silvarum pluvialium cum natura concorditer vivunt exhibens.[3]
Locus pelliculae factae
[recensere | fontem recensere]Plantasia pro loco episodiorum "The Doctor's Daughter" et "Cold Blood" seriei Doctor Who fuit, diebus 21 Decembris 2007 et 13 Novembris 2009 factorum.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Plants (the hothouse trail)," swansea.gov.uk (City of Swansea).
- ↑ "Animals at Plantasia," swansea.gov.uk (City of Swansea).
- ↑ "Rainforest Hut," swansea.gov.uk (City of Swansea).
- ↑ "Doctor Who in Wales - Plantasia, Swansea," bbc.co.uk (BBC Online).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Situs proprius, www.swansea.gov.uk