Praesepe
Appearance
Praesepe[1] est locus praeseptus, stabulum pecore vel equis designatum, et praecipue locus ubi haec bestia aluntur. Etiam receptaculum cibi in stabulo positum significat.
In Bibliis
[recensere | fontem recensere]In Evangelio secundum Lucam, Iesus infans in praesepe (Graece φάτνη) reclinatus est quia nihil melius praesto erat: "Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio."
In nativitatis Iesu memoria, praesepia in domibus et ecclesiis tempore natalicio collocantur. Iuxta praesepe, bos et asinus adstant quia Isaias[2] dixit: "Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit."
Liber
[recensere | fontem recensere]- Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P. et Lautentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salmanticiensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti MCMLXV (sic in libro, Arabice 1965).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Praesēpe, gen. praesēpis, est prima forma in Oxford Latin Dictionary data; aliter praesaepe, praesēpium, praesaepium.
- ↑ paragrapho 1, sententia 3
Nexus interni
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad praesepia spectant. |