Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)
Obitus: 1. saeculum a.C.n.; unknown value
Patria: Roma antiqua
Familia
Publius Alfenus Varus (floruit medio primo saeculo a.C.n.) fuit senator Romanus qui consulatum suffectum anno 39 a.C.n. gessit. Praeclarus iurisconsultus erat, Sulpicii Rufi discipulus[1], cui 54 excerpta in Iustiniani Digestis adsignabantur. Plerique commentatores tam antiqui[2] quam moderni[3] putant hunc Alfenum eundem esse atque illum Varum cui Vergilius sextam Eglogam dedicavit. Pater consulis anni 2 eiusdem nominis esse potuit.
De cursu honorum
[recensere | fontem recensere]Humili loco natus Cremonae (auctore Horatio poeta eius pater sutor fuit[4]) homo novus erat Alfenus a Gaio Iulio Caesare promotus in cuius exercitu insignes virtutes militares exhibuit ː nam de Germanis victoriam rettulisse dicebatur. Triumvir Octavianus tum cum post Philippensem pugnam agros in Italia veteranis dividebat eum Transpadanae praeposuit ubi Asinio Pollioni successit et poetam Vergilium magnis beneficiis sibi obstrinxit. Paulo post usque ad consulatum suffectum pervenit.
De poetarum amico
[recensere | fontem recensere]Dives et potens factus Alfenus doctos homines et poetas tueri videbatur ː ita Vergilio opem tulit ne ager a veteranis ei eriperetur. Poeta non tantum sextam eclogam ei dedicavit sed iam nona hyperbolicis laudibus eum elaturum pollicebatur ː
- "Vare, tuom nomen, superet modo Mantua nobis,
- Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae,
- cantantes sublime ferent ad sidera cycni." [5]
Horatius quoque in Sermonibus eum memorabat (Alfenus vafer) et Catullus de Alfeni 'perfidia' querebaturt[6], scilicet cum eorum amicitia iam dissolvebatur, fortasse Catulli ob odium erga Caesarem.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Quadraginta libri Digestorum ː nescitur quousque Alfeni proprii dici possint ː fortasse enim commentarios magistri sui Sulpicii Rufi collegit et edidit. Ita quidem senserunt nonnulli critici moderni sed in Digestis Iustiniani sub Alfeni nomine positi sunt. Tertio adhuc saeculo hoc colosseum opus epitomatorem invenit, praeclarum iurisconsultum Paulum.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae VII,5.
- ↑ Servius grammaticus ad sextum versum ː hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima...fugatoque Asinio Pollione, ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur.
- ↑ Nuperrime Dario Mantovani, Les juristes écrivains de la Rome antique, 2018 ː 86sqq.
- ↑ Sermones I.3.132 et commentarius Porphyrionis grammatici ad locum.
- ↑ Bucolica IX.27-30.
- ↑ Carmen 30.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Detlef Liebs, 'P. Alfenus Varus, eine Karriere in der Zeit des Umbruchs', in Margagliotta et Robiglio (cur.), Art, intellect and politics : a diachronic perspective, Lugduni Batavorum, Brill, 2013 ː 311-336
- Giovanni Negri, 'Per una stilistica dei Digesti di Alfeno' in Per la storia del pensiero giuridico romano : da Augusto agli Antonini : atti del seminario di S. Marino, 12-14 gennaio 1995, Augustae Taurinorum, 1996 ː 135-158