Quaestio linguae
Quaestio linguae fuit illa rogatio inter saeculum duodecimum et quartum decimum allata, quanam lingua Itali publice in vita quotidiana uterentur. In Italiae enim regionibus iam pluribus saeculis variis generibus dicendi ob plenam humanitatis cultusque ignorantiam et inopiam totius uniusque imperii, dialectis, qui dicuntur, in Italia pluribus regnis parvulis dissoluta locuti sunt. Publica autem scripta et sacra et profana, quae conscripserunt aliisve permiserunt, Latine conficiebantur, quippe qua omnes quisque intellexissent itaque, una cum lingua litteris studuissent. Italice litteris usque ad illius sermonis litterarii conditorem, Dantem exorsum consiliis in agendo positis mercatores mandaverunt. Haec quaestio cum Italici sermonis historia paene omnino coniuncta est.
Origines disputandi
[recensere | fontem recensere]Dantes Alagherius primus moliebatur in tractato De vulgari eloquentia qui omnes linguas ex communi, Hebraea, sacrorum librorum lingua Adam oriri iuberet; quo autem expulso deinde incolae Babylonis turrim adeo excelsam aedificarunt, ut divina intentione poenam sermone prorsus commixto dedissent. Ipse censuit linguam Latinam ubique usurpatam proinde esse perfectum, quod litteratores ex diversis gentibus peregrini ex communi consensione constituissent ad disseriendum.