Jump to content

Robertus de Cortiniaco

E Vicipaedia

Robertus de Cortiniaco (natus anno 1168; Accone mortuus die 5 Octobris 1239) fuit filius Petri domini Cortiniaci uxorisque eius Elisabethae de Cortiniaco, nepos Ludovici VI regis, maritus Elisabethae de Cortiniaco, fuit iure uxoris dominus Cortiniaci. Robertus de Cortiniaco anno 1211 Cruce signatus cum aliis hominibus nobilioribus expeditioni sacrae in Albigenses quadraginta dies participavit quo tempore Vaurum expugnatum est incolaeque huius castri trucidati sunt.[1] Anno 1216 iuxta principem Ludovico in Anglia contra Iohannem regem militavit ibique anno insequenti captus est. Particeps expeditionis sacrae anni 1239 in Terra Sancta mortuus est.

Inter filiis eius fuit Petrus de Cortiniaco, qui Petronillam, filiam Galcheri de Ioviniaco et Amiciae de Monteforti, in matrimonium duxit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]