Jump to content

Ricardus Augustinus Butler

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Rab Butler)
Wikidata Ricardus Augustinus Butler
Res apud Vicidata repertae:
Ricardus Augustinus Butler: imago
Ricardus Augustinus Butler: imago
Nativitas: 9 Decembris 1902; Attock Khurd
Obitus: 8 Martii 1982; Geldham Magna
Patria: Britanniarum Regnum

Familia

Genitores: Montagu Sherard Dawes Butler; Anne Gertrude Smith
Coniunx: Mollie Montgomerie, Sydney Elizabeth Courtauld
Proles: Richard Clive Butler, Samuel James Butler, Adam Butler, Sarah Teresa Butler

Ricardus Augustinus Butler, vulgo Richard Austen et saepe R. A. vel Rab Butler (natus Attock in urbe Indiae die 9 Decembris 1902; mortuus in Great Yeldham Essexiae die 8 Martii 1982), alumnus Collegii Marlburiensis atque deinde Collegii Pembrochiae apud Cantabrigienses, fuit politicus Britannicus factionis Conservativae.

Ab anno 1929 usque ad annum 1965 legatus apud Parlamentum Britannicum fuit ubi munere populi Saffron Walden functus est. Butler minister eruditionis a die 20 Iulii 1941 ad 25 Maii 1945, breviter minister laboris ab eo die ad 26 Iulii 1945, cancellarius scaccarii (id est aerarii minister) a die 28 Octobris 1951 usque ad diem 20 Decembris 1955, rerum internarum minister a die 14 Ianuarii 1957 ad 13 Iulii 1962, rerum externarum minister a die 20 Octobris 1963 ad 16 Octobris 1964 meruit. Haroldo Macmillan a munere primi ministri recedente Butler se ad successionem proposuit sed frustra.

Titulum denuo Lord Butler of Saffron Walden gessit. Magister Collegii Trinitatis et fere eodem spatio temporis cancellarius Universitatis Essexiae meruit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Edmund Dell, The Chancellors: a history of the chancellors of the exchequer, 1945-1990. Londinii: Harper Collins, 1996. ISBN 0-00-255558-1

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]