Jump to content

Res novae Iuliae (1830)

E Vicipaedia
Carnavalet - Proelia ad Pontem novum, 1830

Res novae Iuliae (Francogallice: Les Trois Glorieuses) mense Iulio 1830 exeunte aliquo modo finem fecerunt Gentis Burboniae imperio in Francia et burgensibus in regno liberali potestatem omnem reddiderunt. Istorum temporum narrator in litteris fuit etiam Honoratus de Balzac.

Algeria die 5 Iulii 1830 capta rex Carolus X imperium sibi adaugere voluit politicam evertens. Namque die Solis (25.7.) quinque ordines subsignaverat, cuius proclamatio die Lunae in periodico »Moniteur« fieret: omnia imprimenda ab auctoritatibus recognosci debere; parlamentum esse partim dissolvendum; leges electionum esse renovandas (civium incommodo); privilegia senatorum esse restringenda.

Iam die Martis in actis diurnis Adolphus Thiers ista omnia vetuit. Cum tres dies pugnatum esset, plebs vicit. Propugnatores autem, inter quos operarii multi, consilium suum principale, ut res publica in locum monarchiae succederet, vix consequi quiverunt. Senatores liberales statim omnia moderari coeperunt cameras convocaturi; Carolus X autem cum suis Angliam confugit. Curia ipsa opiniabatur libertatem ordinemque optime servari rege novo liberali installato. Itaque dux Aureliani Ludovicus Philippus novus Franciae princeps proclamatus est die 9 Augusti 1830.

Francisci Guizot fuit constitutionis novae elaboratio. Quae iura uniuscuiusque civis fortiora reddidit et parlamento nova multa facienda tribuit. Tamen census altus burgensibus divitibus in electionibus tam passiva quam activa omnia privilegia dedit in detrimentum politicum pauperum.

Vexillum revolutionarium trium colorum revenit et ministeriorum praesides primi fuerunt domini liberales Iacobus Laffitte (usque annum 1831) et Casimirus Petrus Périer (usque 1832). Tamen thronus Ludovici Philippi in fundamento infirmo fultus esse videtur quoniam et legitimistae et republicani se novo gubernio opponebant.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Julia A. Schmidt-Funke: Die 1830er Revolution als europäisches Medienereignis, Europäische Geschichte Online, edidit "Institut für Europäische Geschichte", 2011
  • Helmut Bock: Auftritt der Blusenmänner. Bürgerliche Revolution und soziale Empörung 1830/31, in: Jahrbuch für Forschungen zur Geschichte der Arbeiterbewegung, II/2008, ISSN 1610-093X.
  • Kurt Holzapfel: Julirevolution 1830 in Frankreich: französische Klassenkämpfe und die Krise der Heiligen Allianz (1830–1832), Dietz, Berolini 1990, ISBN 3-320-01470-6.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Res novas Iulias spectant.