Theochares Georgescu
Theochares (Dacoromanaice Teohari) Georgescu (natus die 31 Ianuarii 1908 Bacoviae, mortuus 31 Decembris 1976 Bucarestae) rerum politicarum peritus Dacoromanicus factionis Communisticae fuit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Georgescu, typographus et ab anno 1929 sodalis factionis Communisticae, quae tum illicita fuit, anno 1944, postquam Romania de armistitio cum Unione Sovietica convenit, in ministerio rerum internarum operam dedit. Die 6 Martii 1945 ipse minister rerum internarum in consilio ministrorum Petri Groza nominatus est. Hoc magistratu fungens cum aliis dictaturam Communistarum confirmare studuit. Mense Aprili 1952 autem Georgius Gheorghiu-Dej dux Communistarum eum conspirationis accusavit et die 28 Maii eiusdem anni dimissus et deinde etiam incarceratus est. Ad annum 1956 in carcere mansit, numquam autem in iudicium vocatus est. Ad annum 1963 iterum in Domu editoria "Cartea Românească" operam dedit[1].