Jump to content

Trinitas

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sedes gratiae cum Trinitatis mysterio, circa 1410.

Trinitas est theologicum religionis Christianae notio et doctrina. Christiani credunt in unum Deum in tribus Personis, quarum quaeque est unum ipsumque Deum, sed una non sunt tres di, sed unus verusque deus. Dominica Trinitatis octavo die post Pentecosten Catholici et Anglicani festum sanctae et indivituae? Trinitatis habent.

Definitiones

[recensere | fontem recensere]
"Scutum Fidei" vel "Arma Trinitatis", inveteratum huius doctrinae signum.

Quomodo dicitur Deus esse unus et tres? Ante omnia, opportet dicere naturam divinam esse rem praeter humanam scientiam, quam comprehendere vel intellegere non possumus, sed ex revelatione tamen, aliquomodo sciri potest. Ergo doctrina de trinitate ad doctrina revelata pertinet, et non ad ea (sicut existentia Dei) quae cognoscantur a ratione humana tantum.

Unitas Dei cognoscitur ex ratione quod dicit principium omnium unum tantum esse, et a divina scriptura, ubi dicitur ad exemplum:

Audi Israel, Dominus Deus noster Deus unus est et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua.

Tamen, etiam a primis verbis, multiplicitas videtur in Deo:

In principio creavit Deus caelum et terram. Terra autem erat inanis et vacua et tenebrae super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. 1).

Revelatio trinitatis tamen non plene est facta usque ad adventum Salvatoris, Filii Dei, Iesu Christi, qui dicebat ad discipulos: "euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti." Mysterium trinitatis fons est profunda reflectionis theologicae. Praesertim per prima saecula ecclesiae natura trinitatis, et natura Christi ut homo et Deus, fortiter discutebatur. Per primas oecumenica concilia veritas iam tradita amplius et clarius praesentabatur, ut Deus clare intelegeretur ut unitas in omnia ubi non est distinctio personarum, ut clare praepositur in Credo Athanasiensi.

Revelatio trinitatis tamen multa prodest ad vitam Christianam. Non tantum praebet Christum verum hominem nobiscum, atque verum Deum, sed dicit Deum ipsum esse communitatem personarum, non tantum in se conclusum, sed agitantem, semper se dantem, ut Pater semper se infundit Filio, Filius se Patri dat, et Spiritus Sanctus exstat amor inter ambos.

Augustinus et Thomas Aquinas

[recensere | fontem recensere]

Augustinus (de Hippone Regio) mysterium Trinitatis explicavit in libro De Trinitate. Nos de Patre Filio Spirituque Sancto cogitare rogavit sicut (figura loquentis utenti) facultates mentis. Unam mentem habemus, sed in mente tres facultates sunt: memoria, scientia, voluntas. Quisque facultas distinctionem habet de reliquis, sed totae tres facultates sunt de una mente. Nec partes nec frusta mentis sunt, sed de individua mente.[1] In categoriis Aristotelis tres personae similitudines de relatione habere dicantur quia distinctiones relationis non sunt diversi substantiae. Hinc unitas de deo servata est. Hoc modo mysterii explicandi late utabatur.[2]

Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Bates, Matthew W. 2015. The Birth of the Trinity. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780191045875.
  • Clarke, William Newton. 1900. An Outline of Christian Theology, ed. octava. Novi Eboraci: Scribner.
  • Fiddes, Paul. 2000. Participating in God: a pastoral doctrine of the Trinity. Londinii: Darton, Longman, & Todd.
  • Johnson, Thomas K. 2009. "What Difference Does the Trinity Make?" Bonnae: Culture and Science Publishing.
  • Hillar, Marian. 2012. From Logos to Trinity: The Evolution of Religious Beliefs from Pythagoras to Tertullian. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Hurtado, Larry. 2005. Lord Jesus Christ: Devotion to Jesus in Earliest Christianity. Eerdmans. ISBN 978-0-8028-3167-5.
  • Hurtado, Larry. 2010. God in New Testament Theology. Abingdon Press. ISBN 9781426719547.
  • Olson, Roger E., et Christopher A. Hall. 2002. The Trinity. ISBN 9780802848277.
  • Phan, Peter C., ed. 2011. The Cambridge Companion to the Trinity. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-87739-8.
  • Ramelli, Ilaria. 2012. "Origen, Greek Philosophy, and the Birth of the Trinitarian Meaning of Hypostasis." The Harvard Theological Review 105 (3): 302–50. doi:10.1017/S0017816012000120. JSTOR 23327679. S2CID 170203381.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]